Search chants
Displaying 40801 - 40850 of 61244
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah55014 | Sq | O beata beatorum martyrum sollemnia O devote recolenda victorum certamina Digni dignis fulgent signis et florent virtutibus Illos semper condecenter veneremur laudibus Fide voto corde toto adhaeserunt domino Et invicti sunt addicti atroci martyrio Carcerati trucidati tormentorum genera Igne laesi ferro caesi pertulerunt plurima Dum sint torti cedunt morti carnis per interitum ut electi sunt adepti beatorum praemia Per contemptum mundanorum et per bella fortia meruerunt angelorum fieri consortia Ergo facti coheredes Christo in caelestibus Apud ipsum vota nostra promovete precibus Ut post hujus finem vitae et post transitoria In perenni mereamur exsultari gloria | |
| ah55015 | Sq | Ave gemma confessorum pontifex Ave dulcis spes lapsorum (...) | |
| ah55016 | Sq | Crebrescente Christi laude consolata Sion gaude (...) | |
| ah55017 | Sq | Dulci corde jubilemus voce plena consonemus (...) | |
| ah55018 | Sq | Lauda Sion et laetare plebs devota jucundare (...) | |
| ah55019 | Sq | Laude jucunda confessoris sollemnia (...) | |
| ah55024 | Sq | Virgines egregiae virgines sacratae coram vestri facie sponsi decoratae | In aeterna requie sursum sublimatae canticum laetitiae domino cantate | Castitatis lilium olim custodistis propter dei filium cui placuistis | Templum sancti spiritus esse voluistis tactus et concubitus ideo fugistis | Flore pudicitiae vestrae reservato carnalis lasciviae motu refraenato | Debito munditiae praemio donato assidetis sociae virginali nato | Non estis de fatuis quae cum vasis vacuis sponsum praestolantur | Immo de prudentibus quae plenis lampadibus bene praeparantur | Fatuis virginibus oleo carentibus sponsus est dicturus | Vobis non aperiam prudentes recipiam praemium daturus | O tu virgo veneranda cujus festa celebranda redierunt annua | Casta prudens et fidelis impetrare nobis velis gaudia perpetua | |
| ah55026 | Sq | De quinque prudentibus canamus virginibus (...) | |
| ah55027 | Sq | Laetare Sion filia representans perhennia gaudia (...) | |
| ah55028 | Sq | Mulier laudabilis fortis casta parens (...) | |
| ah55030 | Sq | Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Archam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in archa federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum | |
| ah55031 | Sq | Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah55032 | Sq | Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah55033 | Sq | Sancte Sion assunt encaenia | Desponsatur praesens ecclesia | Stans amicta virtutum gloria | Passim sonant organa dulcia | Rorant caeli misericordia | Pluunt nubes stillat justitia | Sponsus adest natus ex Maria | Sanans mundum indulta venia | Jungit sibi Christus ecclesiam | Septiformem dat ei gratiam | Sacramenta fiunt paschalia | Proponuntur vitae cibaria | Ad has agni caelestis nuptias | Vocat servos pater familias | Adest Abel fert innocentiam | Intrat Noe portat justitiam | Melchisedech pro sacerdotio benedicens sedet in medio | Hic Abrahae fidei veritas spes Isaac et Jacob caritas | Stat Moyses cornuta facie | Solem tenens triumphat Josue | Puer David trucidat Goliam | Rex psalmorum pangit melodiam | Simul astant lex et prophetia | Confirmata per evangelia | Foederantur terris caelestia | Complet deus omnibus omnia | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah55034 | Sq | Jerusalem urbs beata domus deo dedicata (...) | |
| ah55037 | Sq | Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia | Omnium Sanctorum |
| ah55039 | Sq | Glorietur omnis mundus in martyrum solemnia | Chorus cantet laetabundus per militum suffragia | Honor tanto sit diei in quo sancti milites | Propter laudem Jesu Christi sunt effecti martires | Ut gigantes hi steterunt fortes coram Caesare | Sapienter responderunt se Deum vivum colere | Simulachra non curamus sit dixerunt milites | Deum verum adoramus qui est electorum spes | His auditis Adrianus in electos fremuit et tormentis plurimis hos flagellari praecipit | Flagellati sunt beati vere decem milia et ducuntur supra montem ad crucis supplicia | Crucifixi sunt electi bene octo milia | Alii omnes sunt delecti ejecti in in montis cavernula | Nunc subnixe imploremus martyrum levamiam | Ut laetemur cum beatis in aeterna gloria | Decem Millium Martyrum |
| ah55041 | Sq | Adrianus rex prophanus congregatis pravitatis (...) | |
| ah55042 | Sq | Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria | |
| ah55044 | Sq | Hodierne lux diei (...) | |
| ah55045 | Sq | Congaudentes exsultemus exsultantes celebremus (...) | |
| ah55046 | Sq | Verbum sapiencie regem regum glorie (...) | |
| ah55050 | Sq | Animemur ad agonem recolentes passionem gloriosae virginis | Contrectantus sacrum florem respiremus ad odorem respersae dulcedinis | Pulchra prudens et illustris jam duobus Agnes lustris addebat triennium | Proles amat hanc praefecti sed ad ejus virgo flecti respuit arbitrium | Mira vis fidei mira virginitas mira virginei cordis integritas | Sic dei filius nutu mirabili se mirabilius prodit in fragili | Languet amans cubat lecto languor notus fit praefecto maturat remedia | Offert multa spondet plura periturus peritura sed vilescunt omnia | Nudam prostitiut praeses flagitiis quam Christus induit comarum fimbriis stolaque caelesti | Caelestis nuntius assistit propius cella libidinis fit locus numinis turbantur incesti | Caecus amans indignatur et irrumpens praefocatur a maligno spiritu | Luget pater lugent cuncti cuncti roma flevit pro defuncti juvenis interitu | Suscitatur ab Agnete turba fremit indiscrete rogum parant virgini | Rogus ardens reos urit in furentes flamma furit dans honorem numini | Grates agens salvatori guttur offert haec lictori nec ad horam timet mori puritatis conscia | Agnes agni salutaris stans ad dextram gloriaris et parentes consolaris invitans ad gaudia | Ne te flerent ut defunctam jam caelesti sponso junctam is sub agni forma suam revelavit atque tuam virginumque gloriam | Nos ab agno salutari non permitte separari cui te totam consecrasti cujus ope tu curasti nobilem Constantiam | Vas electum vas honoris incorrupti flos odoris angelorum grata choris honestatis ac pudoris formam praebens saeculo | Palma fruens triumphali flore vernans virginali nos indignos speciali fac sanctorum generali vel subscribi titulo | Agnetis |
| ah55051 | Sq | Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium | |
| ah55052 | Sq | Agno dei jubilemus per quem Agnes transit vemus (...) | |
| ah55056 | Sq | Exsultemus et laetemur et Andreae delectemur laudibus apostoli | Hujus fidem dogma mores et pro fide tot labores digne decet recoli | Hic ad lucem Petrum duxit cui primum lux illuxit Joannis indicio | Secus mare Galilaeae Petri simul et Andreae sequitur electio | Ambo prius piscatores verbi fiunt assertores et forma justitiae | Rete laxant in capturam vigilemque gerunt curam nascentis ecclesiae | A fratre dividitur et in partes mittitur Andreas Achaiae | In Andreae retia currit dei gratia magna pars provinciae | Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi | Ut Aegeas comperit quid Andreas egerit irae surgunt stimuli | Mens secura meus virilis cujus praesens vita vilis viget patientia | Blandimentis aut tormentis non enervat robur mentis judicis insania | Crucem videns praeparari suo gestit conformari magistro discipulus | Mors per morte solvitur et crucis appetitur triumphalis titulus | In cruce vixit biduunm victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo | Hora fere dimidia luce perfusus mimia cum luce cum laetitia pergit ad lucis atria | o Andrea gloriose cujus preces pretiosae cujus mortis luminosae dulcis est memoria | Ad hac valle tenebrarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia | Andreae |
| ah55058 | Sq | Gratuletur laetabundus et exsultet (...) | |
| ah55059 | Sq | Christo regi laudem demus dulce melos personemus Andreae memoria | Qui relictis piscatura nave reti nova cura spernit transitoria | Hominum factus piscator verbi dei seminator idola comminuit | Magnum quid dimisit iste abnegans se pro te Christe nihilum retinuit | Crucifixum te clamavit quem gens furens accusavit Aegea sub praeside | Fidem sanctam propalavit eo ipsum carceravit praeses mentis perfidae | Hoc docente lotus sorde credit Christum puro corde populus Myrmidonum | Colit gens Achaiana fidem sanctam mente sana cultum fugit daemonum | Ut conversos revocaret crucifixum nec laudaret ab Aegea monitus | Non abhorret poenam trucem Christum passum sanctam crucem personat intonitus | Martyr est ad poenam ductus gentis fletus atque luctus proclamantis oritur | Doctor bonus veritatis et amicus deitatis innocenter moritur | Videns crucem praeparatam et diu desideratam exclamando protulit | Crux aveto benedicta nostra Christus qua delicta moriendo abluit | Biduo Andreas iste cruce pendens pro te Christe edocebat populum | Corde puro te amavit fide bona exspiravit bibens crucis poculum | O mors justi pretiosa quem non poena dolorosa potuit compescere | Christum passum praedicare crucem sanctam propalare idola destruere | Jesu bone te precamur qui Andream veneramur in concentu melico | Ut a malis eruamur et te frui mereamur cum coetu angelico | Andreae |
| ah55060 | Sq | Luce lucens in aeterna lucis ductrix et lucerna claritatis gerula Felix Anna de caverna laci transfer ad superna lucis nos vehicula | Mundi jubar luminare novum paris sine pare sole plus illuminans Ex te duxit ortum clare maris stella per hoc mare spatiosum rutilans | Orta stirpe de regali super ortum speciali gaudes privilegio Prole fulges sola tali quali nulla de mortali sexu vel collegio | Cella vere tu caelestis in qua trinitatis vestis est ordita primitus Hujus rei caro testis exstat Christi quam in festis gestat jam caelestibus | Carnem tuam carnem Christi per Mariam quam tulisti recta probat linea Qua cum Deo contraxisti genus omnes ac vicisti nata cum virginea | Tu terminus tristitiae scaturigo laeticiae quae prolem benedictam De gremio das gratiae matrem solis justitiae labe prorsus invictam | Tua grandis est potestas tibi caeli dat majestas matronatus gloriam Ad tranquillum quos tempestas ad fluentem quos egestas urget trahe copiam | Eya mater plena bonis gratiarum dita donis in praesenti pauperes Hujus cursum post agonis salvandorum nos in thronis loca donis uberes | Jesu dulce solatium te paternalem radium lucis in fonte rutilo Da praecinente canticum Anna cum nata caelicum videre pleno jubilo | |
| ah55061 | Sq | Gaude mater Anna gaude mater omni digna laude (...) | |
| ah55062 | Sq | Celi regem attollamus et in voces erumpamus (...) | |
| ah55063 | Sq | Nardus spirat in odorem (...) | |
| ah55064 | Sq | Sancte anne devotus de cantet clerus (...) | |
| ah55066 | Sq | Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio | |
| ah55069 | Sq | In hac die laetabunda nostri chori plebs jucunda (...) | |
| ah55070 | Sq | Antonius humilis sanctitate nobilis (...) | |
| ah55071 | Sq | In francisci filio resonet anthonio (...) | |
| ah55072 | Sq | Hodierne lux diei celebris in matris Dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto corde ore voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri thorum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens ortus austro flante porta clausa post et ante via maris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve splendor firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mater maris stella ne involuat nos procella et tempestas obvia Amen dicant omnia | |
| ah55074 | Sq | Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia | |
| ah55075 | Sq | De profundis tenebrarum (...) | |
| ah55077 | Sq | Mente pia jubilemus (...) | |
| ah55078 | Sq | Salve pater augtustini vas electum vas divine (...) | |
| ah55080 | Sq | Laetabundi cordis mundi demus melos (...) | |
| ah55081 | Sq | Martyr Christi Barbara mundi linquens lubrica tendit ad caelestia | Annos pueritiae subtrahens spurcitiae libat pudicitiae | Regem castimoniae contemplatur hodie in decore gloriae | Cui suum vivere junxit individuae nuptiali foedere | Mira virtus virginis ovat in suppliciis velut in deliciis | Ad praeceptum praesidis in obscuro carceris latet stricta vinculis | Nervis sanctam cruciat cilcinis confricat pannis veste spoliat | Non terretur Barbara minis nec per verbera cedit a constantia | Unde tibi laudes Christe in honorem agonistae hujus canit chorus iste | Supplicando quod tuorum consors fiat gaudeorum in conventu supernorum | Barbarae |
| ah55082 | Sq | Recolamus piis digna laudibus mente (...) | |
| ah55086 | Sq | Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita | Cujus sacra sollemnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius praesentia obmutescunt daemonia | Christi sonante buccina falsa terrentur numina | Non Astaroth illudere genti praesumit miserae | Nec fallere nec laedere nec laesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit ejus tortio Berith patet indicio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant idoli | Liber exsultat Pseustius hostis repressa rabie credit et rex Polimius propter salutem filiae permissus ab apostolo daemon mugit ex idolo a vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me jam nil posse fateor qui vix respirans torqueor ante diem judicii poenam ferens incendii sic effatus apparuit et sigilla comminuit sed nec praesentes terruit nam virtus crucis adfruit | Christi signat charactere fanum manus angelica laesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat India tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula caelesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad Astriagem supplices | Athletam jam emeritum poscentes ad interitum | Sub Christi testimonio caput objecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor Indiae | Bartholomaee postula pro servis prece sedula | Ut post vitae curricula Christum laudent in saecula | Bartholomaei |
| ah55087 | Sq | Eia Christo cantica nostra psallat musica vocum per discrimina (...) | |
| ah55092 | Sq | Ad superna suspirantes in eterna luce stantes (...) | |
| ah55093 | Sq | Bone doctor et salutis vie ductor O Bernharde (...) | |
| ah55100 | Sq | Psallat laete orbis coetus (...) |
Pages
No search term provided.