Search chants
Displaying 49601 - 49650 of 61246
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g03510b | SCRV | Erue nos in mirabilibus tuis ut congnoscant omnes quia tu es dominus deus solus gloriosus super omnem terram angelus enim tuus descendit cum Azaram et socii ejus in fornacem ignis ardentis et excursit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum rore flante et non tetigit eos ignis neque contristavit nex quiquam moleste eis intulit | |
| g03511 | SCR | Locutus est David sacerdotibus et levitis dicens afferte archam domini dei Israel ad locum que ei praeparatum est tulerunt autem fili Levi archam domini cantantes in canticis et cymbalis et citharis et sanctificati sunt sacerdotes et levitae coram deo alleluia alleluia | |
| g03511a | SCRV | Dixit quoque vir dei principibus laevitarum ut constituerent cantores in organis musicorum ut resonaret in excelso sonitus laetitiae ipse enim fundavit domum in confessione magnificentiae fortitudo et gaudium in loco ejus | |
| g03511b | SCRV | Benedictus dominus deus Israel qui fecit caelum et terram et dedict viro sapientiae ut aedificaret domum domino ornavit eam intrinsecus auro purissimo sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo et posuit columnas ante fores templi altare aureum et vasa in domo dei et ante eam panes propositionis | |
| g03512 | SCR | Locutus est dominus ad principem dicens suscitabo thronum sicut promissi tibi et non auferetur de stirpe tua qui maneat princeps in Israel tunc autem rex dedit holocausta coram deo alleluia alleluia alleluia | |
| g03512a | SCRV | Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra | |
| g03512b | SCRV | Alleluia apparuit dominus principi et dixit ad eum multiplicabo semen tuum tanquam caeli sidera et creabuntur ex te gentes et populi ut possideant omnes fines terrae et confirmabo solium tuum in Israel usque in aeternum benedicam te et non deficiet ex te vir qui compleat voluntatem meam surgens vero sacerdos benedixit universae ecclesiae | |
| g03513 | SCR | Locutus est dominus discipulis suis dicens eis ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices quasi columbae alleluia alleluia | |
| g03513a | SCRV | Cum tradiderunt vos nolite cogitare quomodo autquid loquamini dabitur enim vobis in illa ora quid loquamini non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vos | |
| g03513b | SCRV | Cavete ergo ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in sinagogis suis flagellabunt vos et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus | |
| g03515 | SCR | Memor sacrificii nostri esto domine ut holocaustum nostrum pingue fiat | |
| g03515a | SCRV | Exaudiat nos dominus in tribulationis die protegat nos nomen dei Jacob | |
| g03516 | SCR | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae benedictus deus alleluia alleluia alleluia | |
| g03516a | SCRV | Montem dei montem uberem mons coagolatus mons uberi ut quid suspicamini montem in quo bene placuit deo habitare in ipso | |
| g03516b | SCRV | Currus dei decem milium multiplex milia laetantium dominus in illis in Sina in sancto ascendit in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus | |
| g03517 | SCR | Multiplicavit vos dominus sicut astra caeli diligite illum et observate praecepta ejus et ceremonias omni tempore ut discant filii vestri disciplinam domini dei vestri alleluia | |
| g03517a | SCRV | Locutus est Moyses universo Israeli dicens dum descenderem de montem et tabulas foederis in manibus tenerem et vidissem vos reliquisse vias domini quas vobis ostenderam pro lexi tabulas de manibus meis et congregi eas ad radicem montis et procidi ante deum quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non commedens et aquam non bibens propter peccata quae gessistis ante deum et timens pro vobis oravi ad illum et exaudivit me | |
| g03517b | SCRV | Observate mensem novorum frugum et diem primum temporis quia in isto mense eduxit vos dominus de Aegypto et inmolabitur pascha deo vestro vespere a solis occasu non remanevit ex eo quod immolatum est vespere in die primo mane et celebrabitur dies festos offerentes oblationem spontaneam manus vestrae | |
| g03518 | SCR | Offeramus domino sacrificium laudis et victimam jubilationis corde puro mente devota alleluia | |
| g03518a | SCRV | Serviamus domino deo nostro et juri nostri sint offeret holocausta et victimas pacificas | |
| g03519 | SCR | Offerte domino holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum vota atque donaria et commedite ex eis in conpectu domini ut benedicat vobis dominus deus vester alleluia | |
| g03519a | SCRV | Locutus est dominus ad Moysen dicens dabo populo meo talem habere mentem ut timeant me et custodiant praecepta mea ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum vade et dic eis revertimini in temptoria vestra | |
| g03519b | SCRV | Venientes ad locum quem dominus deus vester elegit ubi invocatur nomen ejus accedentes ad sacerdotem offerentes de fructribus primitias qui suscipiens de manu vestra ponet super altare domini ut comedat ex eis universus populus ad satietatem non praeteribitis mandata domini nec obliviscimini imperiis ejus | |
| g03520 | SCR | Offerte domino mundum sacrificium | |
| g03520a | SCRV | Offerte domino gloriam et honorem | |
| g03520b | SCRV | Gloria et honor patri filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03521 | SCR | Omnes de Saba venient portantes aurum thus et lapides pretiosos salutare domini evangelizabunt alleluia alleluia | |
| g03521a | SCRV | Viri excelsi ad te transibunt et tui erant servi consequentur te colligeti in vinculis et adorabunt quia in te est deus et praeter te non est alius seno vamini insulae Israel et salvamono a domino in salute aeterna | |
| g03521b | SCRV | Jerusalem erit tibi dominus lux aeterna et deus honor tuus non enim in occursu tibi veniet sol et luna tibi non deficiet in aeternum tempus sederit tibi dominus in luce aeterna | |
| g03521c | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | |
| g03522 | SCR | Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus dicit dominus confitebor eum coram patre meo alleluia | |
| g03522a | SCRV | Et quicumque perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam inveniet eam | |
| g03522b | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03522c | SCRV | Alleluia | |
| g03523 | SCR | Oravi deum meum ego Daniel dicens exaudi domine precem servi tui illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum deus alleluia | |
| g03523a | SCRV | Cum effunderem precem meam in orationem in conspectu domini dei mei pro peccato populi Israel et pro loco sancto ejus in tempore sacrificii Gabriel cito pervolans tetigit me et locutus est mihi dicens Daniel vir desideriorum ab initio obsecrationis tuae ego egressus sum et veni ut dicam | |
| g03524 | SCR | Parvulus natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humeros ejus alleluia alleluia | |
| g03524a | SCRV | Alleluia potestatis ejus et pacis ejus non erit finis sedebit super thronum David et super regnum ejus | |
| g03524b | SCRV | Alleluia gentium populus sedens in tenebris vidit lucem magnam qui sedebant in regione umbrae mortis lumen ortum est eis | |
| g03524c | SCRV | Alleluia gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum | |
| g03525 | SCR | Prope est dies domini quia praeparavit dominus sacrificium sanctificavi vocatos suos alleluia | |
| g03525a | SCRV | Lauda filia Sion jubila tu Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem abstulit dominus judiciom tuum avertir inimicos tuos rex Israel dominos in medio tui | |
| g03525b | SCRV | Sileat omnis caro afacie domine quia consurrexit de habitaculo sancto suo dominus quia juxta est dies domini | |
| g03525c | SCRV | Non timebis malum ultra in illa die dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvavit | |
| g03525d | SCRV | Alleluia | |
| g03526 | SCR | Requiem nobis dabit dominus semper alleluia | |
| g03527 | SCR | Sacerdos Zacharias fuit de vice Avia et uxor illi de filiabus Aaron erant enim justi ambo ante deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus domini sine querella alleluia alleluia | |
| g03527a | SCRV | Apparuit Zachariae angelus domini stans a dextris altaris et dixit ne timeas Zacharias quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Joannes et erit tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt et erit magnus coram domino | |
| g03527b | SCRV | Zacharias repletus est spiritu sancto et prophetabat dicens benedictus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem lebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui et tu puer propheta altissimi vocaveris praehibis enim ante faciem domini praeparare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus | |
| g03528 | SCR | Sacerdotes offerant munera domino in hymnis et canticis et cum intulerint hostias summam sacrificium ex eis ut benedicant nomen meum super altare meum alleluia alleluia alleluia |
Pages
No search term provided.