Search chants

Displaying 60801 - 60850 of 61062
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h04737 CaH Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento
h04738 CaH Domine deus patrum nostrorum tu es deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu domine deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames | Stabimus coram te domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo non judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te
h04739 CaH Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto
h04740 CaH Domine exercituum deus Israel qui sedes super cherubim tu es deus solus omnium regnorum terrae | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus ut cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus
h04741 CaH Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vela vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filius notam faciet veritatem tuam | Domine salvos nos fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini
h04742 CaH Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi
h04743 CaH Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum
h04744 CaH Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo de terra surrecturus sum | Et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum quem visurus sum | Ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non est alius | Reposita est haec spes mea in sinu meo et hereditas mea in domo meo
h04745 CaH Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
h04746 CaH Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
h04747 CaH Semper enim quasi tumentes fluctus super me timui deum et pondus ejus ferre non potui | Si putavi aurum robur meum et si obrizo dixi fiducia mea | Si laetatus sunt super multis divitiis meis et quasi plurima repperit manus mea | Si vidi solem cum fulgeret et lunam incendentem clare et laetatum est in abscondito cor meum et obsculatus sum manu mea ore meo quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum | Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exsultavi quod invenisse eum malum | Non enim dedi ad peccandum gutur meum ut expeterem maledicens animam ejus | Sit non dixerint viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur | Foris non mansit peregrinas ostium meum viatori patuit | Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam | Si expavi ad multitudine nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacuit nec egressus sum ostium | Quis mihi tribual adjutorem ut desiderium meum omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat | Et in numero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi | Per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principium auferam eum | Si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent | Si fructus ejus comedi absque pecunia et animas agricolarum ejus afflixim pro frumento oriatur mihi tribulus et pro ordio spina
h04748 CaH Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum
h04749 CaH Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen
h04750 CaH In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
h04751 CaH Haec dicit dominus justi in perpetuo vivent et apud dominum est merces eorum et cogitatio illorum aput altissimum | Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini | Quoniam dextera sua teget eos et bracchio suo defendet illos | Accipient armatura caeli illius et ornavit creaturam ad ultionem inimicorum | Induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum | Sumet scutum inexpugnabilem aequitatem | Arguet autem duram iram in lanceam et pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos | Ibunt directe emissiones fulgorum et tamquam avene curvato arcu Nobium exterminabuntur | Et ad certum locum insilient et a petrosa ira plene mittentur grandines | Et scandescet in illos aquas maris et flumina concurrent duriter | Et contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbido venti dividet illos | Et ad eremum perducit omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentiam | Melior est sapientia quam vires et vir prudens est magis quam fortis
h04752 CaH Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
h04753 CaH Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
h04754 CaH Filii accedens ad servitutem dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam a temptationem | Reprime cor tuum et sustine | Inclina aurem tuam et excipe verba intellectus et ne festines in tempore obductionis | Sustine sustentationes dei conjungere deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe | Quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
h04755 CaH Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso
h04756 CaH Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum
h04757 CaH Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum
h04758 CaH Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies
h04759 CaH Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis
h04760 CaH Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur
h04761 CaH De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio
h04762 CaH Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum
h04765 VAR Pro poenitentibus et confitentibus
h04766 VAR Pro peregrinantibus et navigantibus
h04767 VAR Pro pereglitantibus et aegrotantibus
h04768 VAR Pro defunctorum requiem et quietem
h04769 PSLD Vocem audivi dicentis in circuitu throni et erat numerus eorum milia milium dicentium voce magna dignus est qui occisus est accipere virtutem et fortitudinem et sapientiam alleluia
h04770 PSLD De Jerusalem veniet
h04771 BNMT Exaltabo mane
h04773 ALL Alleluia spiritus qui ex deo est accepimus ut sciamus que a domino donata sunt nobis alleluia alleluia
h04773a ALLV Laudate dominum omnes
h04775 ANT Ne memineris deus iniquitates nostras antiquas cito apprehendat nos misericordia tua
h04775a ANTV Convertere domine
h04776 BNMT Esto dominus fratrum tuorum qui benedixerit tibi benedictionibus impleatur
h04777 SNO Alleluia psallam nomini te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem alleluia
h04777a SNOV Exaudi domine orationem nostram ad te omnis caro veniet
h04778 ANT In te confidit domine anima mea in umbra alarum tuarum sperabo
h04779 RS Oculis nostris vidimus magnalia dei quae posuit super aridam rivos et de nubibus suis aquas emisit in terra ecce radix quae arefacta fuerat innova tu es adhuc stillabunt caeli pluviam et omne germen florebit ab imbre serotino et germinavit alleluia
h04779a RSV Noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit dominus ut faceret
h04781 VAR O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis
h04782 ANT Salvum me fac domine quoniam introierunt aquae usque ad animam
h04783 ANT Converte nos deus salvator noster et averte iram tuam a nobis
h04784 ALL Tu mandasti mandata tua domine custodire nimis
h04784a ALLV Beati immaculati
h04785 VPR Visita nos domine in salute tua
h04785a VPRV Ad videndum

Pages