Search chants
Displaying 60901 - 60950 of 61062
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| Lamen1:03 | L | GHIMEL Migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias | |
| Lamen1:04 | L | DALETH Viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae ejus destructae sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalidae et ipsa oppressa amaritudine | |
| Lamen1:05 | L | HE Facti sunt hostes ejus in capite inimici ejus locupletati sunt quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis | |
| Lamen1:06 | L | VAU Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis | |
| Lamen1:07 | L | ZAIN Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus | |
| Lamen1:08 | L | HETH Peccatum peccavit Jerusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa est retrorsum | |
| Lamen1:09 | L | TETH Sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus | |
| Lamen1:10 | L | JOD Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam | |
| Lamen1:11 | L | CAPH Omnis populus ejus gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam vide domine et considera quoniam facta sum vilis | |
| Lamen1:12 | L | LAMED O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est dominus in die irae furoris sui | |
| Lamen1:13 | L | MEM De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam | |
| Lamen1:14 | L | NUN Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutae sunt et impositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me dominus in manu de qua non potero surgere | |
| Lamen1:15 | L | SAMECH Abstulit omnes magnificos meos dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit dominus virgini filiae Juda | |
| Lamen1:16 | L | AIN Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus | |
| Lamen1:17 | L | PHE Expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos | |
| Lamen1:18 | L | SADE Justus est dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem | |
| Lamen1:19 | L | COPH Vocavi amicos meos et ipsi decoeperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam | |
| Lamen1:20 | L | RES Vide domine quoniam tribulor conturbatus est venter meus subversum est cor meum in memetipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est | |
| Lamen1:21 | L | SIN Audierunt quia ingemisco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei | |
| Lamen1:22 | L | THAU Ingrediatur omne malum eorum coram te et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens | |
| Lamen2:01 | L | ALEPH Quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam Sion projecit de caelo terram inclytam Israel et non est recordatus scabilli pedum suorum in die furoris sui | |
| Lamen2:02 | L | BETH Praecipitavit dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus | |
| Lamen2:03 | L | GHIMEL Confregit in ira furoris omne cornu Israel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro | |
| Lamen2:04 | L | DALETH Tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam | |
| Lamen2:05 | L | HE Factus est dominus velut inimicus praecipitavit Israel praecipitavit omnia moenia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam | |
| Lamen2:06 | L | VAU Et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit dominus in Sion festivitatem et sabbatum et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem | |
| Lamen2:07 | L | ZAIN Repulit dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo domini sicut in die sollemni | |
| Lamen2:08 | L | HETH Cogitavit dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est | |
| Lamen2:08.1 | L | HETH Cogitavit dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione | |
| Lamen2:09 | L | TETH Defixae sunt in terra portae ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetae ejus non invenerunt visionem a domino | |
| Lamen2:09.1 | L | TETH Luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est defixae sunt in terra portae ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetae ejus non invenerunt visionem a domino | |
| Lamen2:10 | L | JOD Sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem | |
| Lamen2:11 | L | CAPH Defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi | |
| Lamen2:12 | L | LAMED Matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum | |
| Lamen2:13 | L | MEM Cui comparabo te vel cui assimilabo te filia Jerusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna est enim velut mare contritio tua quis medebitur tui | |
| Lamen2:14 | L | NUN Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones | |
| Lamen2:15 | L | SAMECH Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem haeccine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae | |
| Lamen2:16 | L | PHE Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt devorabimus en ista est dies quam exspectabamus invenimus vidimus | |
| Lamen2:17 | L | AIN Fecit dominus quae cogitavit complevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum | |
| Lamen2:18 | L | SADE Clamavit cor eorum ad dominum super muros filiae Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui | |
| Lamen2:19 | L | COPH Consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum | |
| Lamen2:20 | L | RES Vide domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario domini sacerdos et propheta | |
| Lamen2:21 | L | SIN Jacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es | |
| Lamen2:22 | L | THAU Vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos | |
| Lamen3:01 | L | ALEPH Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus | |
| Lamen3:01:cs | L | ALEPH Já muž vida chudobu (...) | |
| Lamen3:02 | L | ALEPH Meminavit et adduxit in tenebris et non in lucem | |
| Lamen3:03 | L | ALEPH Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die | |
| Lamen3:04 | L | BETH Vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea | |
| Lamen3:05 | L | BETH Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore |
Pages
No search term provided.