Search chants
Displaying 35701 - 35800 of 62784
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a02678 | A | Ad honorem sancti patris Augustini suae matris festa colentes inclyta representemus merita quae mundo justitiae lumen fudit ecclesiae alleluia | Monicae |
| a02679 | A | Sancta Monica precamus nos qui hoc festum agimus ut qui ob tui gratiam hanc egerint memoriam his veniam peccaminum impetres apud dominum alleluia | Monicae |
| a02680 | H | O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cujus carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Hujus virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius ejus salvare precibus | Monicae |
| a02681 | A | Benedicat tibi dominus semper et custodiat te ab omni malo convertat quoque vultum suum ad te et det tibi pacem | De Susceptione Regum |
| a02681a | AV | Ostendat faciem suam tibi et misereatur tui | De Susceptione Regum |
| a02682 | A | Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et adorent te tribus benedictus erit in aeternum alleluia | De Susceptione Regum |
| a02683 | A | Salve proles regum invictissimorum dominus deus excercituum memoriale tuum Et tu ad dominum deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi Et spera in domino deo tuo semper salve proles regum invictissimorum | De Susceptione Regum |
| a02684 | A | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam dicit dominus | Dom. 2 Quadragesimae |
| a02685 | A | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui quia concupivit rex pulchritudinem tuam | Comm. plurimorum Virginum |
| a02687 | A | Sancte Gorgoni tua nos protectione custodi signaculo sancte crucis munitos ab hoste | Gorgonii |
| a02688 | H | Sacrata libri dogmata portantur evangelici cunctis stupenda gentibus et praeferenda laudibus | Mundemus omnes corpora sensusque cordis simplici purgantes conscientiam verba pensemus mystica | Vultus declini pariter clausa tenentes stomata stemus intentis auribus ut decet ante dominum | Nec sat videtur sonitus auditu solo capere ni cor purgatum teneat factisque jussa compleat | Sic mandat ipse maximus magister summi filius sensus nostrorum pectorum arvis diversis comparans | Sunt ait rura plurima quis semen frugis spargitur censu sed multum dispari reddunt accepta fenora | Quaedam saxorum stramine replentur nimis pessimo frugemque necat maximus ardor solaris luminis | Quaedam siccato germine replentur spinis horridis viarum strata plurimis officiunt seminibus | Ast qui felices fertili glebas fecundat germine illum laetantem cumulat fructus laboris centuplex | Sic voluntatis integre perfecta nitent opera terraque cordis optimi centenum refert numerum | |
| a02689 | A | Cum autem beatus Johannes ingrederetur civitatem Drusiana quae semper eum fuerat secuta deo serviens in castitate et humilitate perfecta desiderio redditus ejus fatigata sed morte preventa efferebatur mortua | Joannis Evang. |
| a02690 | A | Ut vidit vero beatus Johannes pauperes ac viduas cum parentibus flentes feretrum deponi jussit et clara voce dixit Drusiana suscitet te Jesus Christus surge et domum tuam revertere sana | Joannis Evang. |
| a02691 | A | At illa surrexit ad hanc vocem atque abire coepit ita ut videretur ipsi Drusiane non quod a morte sed quasi a somno excitasset eam | Joannis Evang. |
| a02692 | R | O virgo sancta Catharina sponsa Christi tuo poscimus interventu nos ab hostis maligni tuere insidiis | Catharinae |
| a02692a | V | Quae divina gratia verbis quinquaginta oratores vidisti et reginae caelestem coronam promisisti | Catharinae |
| a02693 | A | Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel | Nativitas Domini |
| a02694 | A | O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes | Dionysii |
| a02695 | A | Descendit Jesus cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis alleluia | Josephi |
| a02696 | A | Trahe nos virgo imaculata post te curremus in odorem unguentorum tuorum | De BMV |
| a02698 | A | Galliarum populis nova lux exorta est quando illos Benedictus illustravit praesentia tunc aperti sunt oculis caecorum et mortuo suscitato patriarchae corpus mortuum prophetavit | Benedicti |
| a02699 | A | Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia | Josephi |
| a02700 | A | Sapientiam Sanctorum narrent populi et laudes eorum nuntiet ecclesia | Basilidis et sociorum |
| a02702 | A | Gratia dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius | Basilidis et sociorum |
| a02703 | A | Vestimentum tuum candidum quasi nix et facies tua sicut sol | De BMV |
| a02704 | A | In sanctitate et justitia servierunt domino omnibus diebus suis ideo stolam gloriae induit illos dominus deus Israel | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a02705 | A | Ecce jam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terras | In tempore Adventus |
| a02718 | A | Pacificus vocabitur et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02719 | A | Deus judex justus fortis et longanimis numquid irascetur per sigulos dies | |
| a02720 | A | Regnum ejus regnum sempiternum est et omnes reges serviet ei et obedient | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02721 | A | Hodie sanctus Benedíctus post mortem triumphans Galliam ingressus est alleluia hodie translata est gloria de monte sancto ut Francia patriarchae corpus possideret cujus spiritum acceperat alleluia | Benedicti |
| a02722 | A | Ecce vir oriens nomen ejus sedebit et dominabitur et loquetur pacem gentibus | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02723 | A | Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae | |
| a02724 | A | Dabit illi dominus deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis alleluia | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02725 | A | A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas | Septem Dolorum BMV |
| a02726 | A | Ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02727 | A | Ait dominus deus ad serpentem inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum alleluia | De BMV |
| a02728 | A | Apud dominum propitiatio est et copiosa apud eum redemptio | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02729 | A | Beatus Gregorius in cathedra Petri sublimatus vigilantis nomen factis implevit | Gregorii |
| a02730 | A | Benedicite Domino in opere suo quia induit Maríam vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit eam | De BMV |
| a02731 | A | Benedicta es tu virgo María a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram | De BMV |
| a02732 | A | Bernardus doctor mellifluus amicus sponsi virginis Matris praeco mirificus in clara valle pastor effulsit clarissimus | Bernardi |
| a02733 | A | Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam dicit Dominus. | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02734 | A | Cum sanctus Benedíctus post tríduum in cella consisteret elevatis oculis vidit sororis animam de corpore egressam in columbae specie caeli secreta penetrare | Scholasticae |
| a02735 | A | Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia | De BMV |
| a02738 | A | Dedit ei dominus potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02739 | A | Ecce quam bona est congregatio ubi nec ira est nec indignatio sed firma caritas digna laudatio ubi Christus habitat cum angelis in saecula | Ad Mandatum |
| a02777 | R | Ex ejus tumba marmorea sacrum resudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes regreditur | Catharinae |
| a02777a | V | Unxit eam deus oleo laetitiae | Catharinae |
| a02778 | I | Regi summo jubilemus in triumphis virginum quem in choro coronata beatarum agminum laudat virgo Catharina dominorum dominum | Catharinae |
| a02779 | A | (...) ut Christus ejus precibus nos purgatos a sordibus perducat ad caelestia | |
| a02780 | A | Dicit Jesus Maria Conversa illa dicit ei Rabboni quod dcitur Magister | |
| a02781 | A | Dixit Mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te | |
| a02782 | A | Doleo super te fili mi decorus nimis et amabilis super amorem mulierum | Septem Dolorum BMV |
| a02783 | A | Domine magnus es tu et praeclarus in virtute tua | Ambrosii |
| a02786 | A | Dominus Scholasticam quasi sponsam decoravit corona et ornavit monilibus suis | Scholasticae |
| a02792 | A | Dum paginae sacrae mysteria panderet columba nive candidior apparuit | Gregorii |
| a02794 | A | Ecce fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam | Josephi |
| a02795 | A | Ego Dominus prope feci justitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur | In tempore Adventus |
| a02796 | A | Egredere modo frater egredere si potes et me dimissa ad monasterium recede | Scholasticae |
| a02797 | A | Ex quo sanctus antistes dedit mihi caelestem calculum delectata sum in solo Christo sicut in omnibus divitiis | Genovefae |
| a02798 | A | Exaltate regem saeculorum in operibus vestris | Ambrosii |
| a02799 | A | Exibunt aquae vivae de Jerusalem et erit dominus rex super omne terra | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02800 | A | Exsultaverunt ossa Benedicti dum e Cassini ruderibus Floriacum tranlata in campum florum venerunt et ibi sederunt in floribus | Benedicti |
| a02801 | A | Exsultet omnium turba fidelium pro gloria virginis Scolasticae laetentur praecipue catervae virginum celebrantes ejus solemnitatem quae fundens dominum rogavit et ab eo plus potuit quia plus amavit | Scholasticae |
| a02802 | A | Facta sunt enim haec ut scriptura impleretur quae dicit videbunt in quem transfixerunt | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02803 | A | Fecit nos deo et patri suo regnum primogenitus mortuorum et princeps regum terrae alleluia | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02804 | A | Gens et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02805 | A | Gregorius monachorum speculum pater urbis orbis deliciae | Gregorii |
| a02806 | A | Gregorius respiciens anglorum juvenes ait angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse consortes | Gregorii |
| a02807 | A | Habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et dominus dominantium | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a02808 | A | Hodie egressa est virga de radice Jesse hodie sine ulla peccati labe concepta est Maria hodie contritum est ad ea caput serpentis antiqui alleluia | Conceptio Mariae |
| a02809 | A | Hodie sacra virgo Scholastica in specie columbae ad aethera tota festiva perrexit hodie caelestis vitae gaudiis cum fratre suo meretur perfrui in sempiternum | Scholasticae |
| a02810 | A | Ibant parentes Jesu per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae | Josephi |
| a02811 | A | Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02812 | A | In Domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel | Ambrosii |
| a02813 | A | In caritate perpetua dilexit nos Deus ideo exaltatus a terra attraxit nos ad Cor suum miserans | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02815 | A | Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | Dom. Resurrectionis |
| a02816 | A | Intrantes magi invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum alleluia | Fabiani, Sebastiani |
| a02817 | A | Invenit Philippus Nathanael et dicit ei quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth | Josephi |
| a02818 | A | Jacob autem genuit virum Mariae de qua natus est Jesus qui vocatur Christus | Josephi |
| a02819 | A | Joseph vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam | Josephi |
| a02820 | A | Laudamus nomen tuum inclytum deus noster | Ambrosii |
| a02821 | A | Loquamur nunc usque mane de caelestibus per sacra spiritalis vitae colloquia | |
| a02822 | A | Magnificabitur usque ad terminos terrae et erit iste pax | |
| a02824 | A | Misericors et miserator dominus escam dedit timentibus se | Sacratissimi Cordis Jesu |
| a02825 | A | Missus est angelus Gabriel a deo ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria | Josephi |
| a02826 | Va | Doxa patri keyo keayo pneumati kenim keaim keystus oeo nathon oeo non amin | |
| a02833 | A | Splendor ecclesie legifer Isidore rector et lumen patrie salve presul inclyte Christum regem glorie fac nos digne collaudare | Isidori |
| a02834 | A | Nemo mittit vinum novum in utres veteres sed vinum novum in utres novos mitti debet | |
| a02835 | A | Nobiscum Deus scitote gentes scitote gentes et admiramini | |
| a02836 | A | Nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me | Septem Dolorum BMV |
| a02837 | A | Non est ei species neque decor et vidimus eum et non erat aspectus | Septem Dolorum BMV |
| a02838 | A | Non invenientes Jesum regressi sunt in Jerusalem requirentes eum et post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem et interrogantem eos | Josephi |
| a02839 | A | O quam praeclara sunt merita beatae Scholasticae o quanta virtus lacrimarum per quas inclyta virgo aeris serenitatem ad pluviae traxit inundationem | Scholasticae |
| a02840 | A | Oppressit me dolor et facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt. | Septem Dolorum BMV |
| a02841 | A | Simile est enim regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes media autem nocte clamor facuts est ecce sponsus venit exite obviam ei prudentes autem virgines acceperunt oleum in vasis suis et exierunt obviam ei | Comm. plurimorum Virginum |
| a02843 | A | Ostende nobis domine lucem miserationum tuarum | |
| a02844 | A | Parcat tibi soror omnipotens deus quid est quod fecisti | |
| a02848 | H | Congaudeat ecclesia et presulis solemnia confessoris Isidori honore colat celebri | Qui velut solis radius demptis prorsus haeresibus et devotus martyrio dogmate fulsit vario | Hispaniarum populis divinae legis regulis et romanorum moribus invigilabat sedulus | In clericorum comodis et pauperum subsidijs | legum lator clarissimus hic inhaerebat acrius | Laus virtus honor gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Isidori |
Pages
No search term provided.