Search chants

Displaying 51101 - 51200 of 62779
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g04936 Tc In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam | Et sustinui qui simul contristaretur et non fuit qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
g04937 Tc In honore sancti Raphaelis psallat militans ecclesia | Qui virtute dei patris ligavit daemonia | Et Thobiae visum reddidit quo privatus erat
g04938 Tc In nomine meo daemonia ejicient linguis loquentur novis serpentes tollent | Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit super aegros manus imponent et bene habebunt
g04939 Tc In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
g04940 Tc In principio erat verbum et verbum erat apud deum | Et deus erat verbum hoc erat in principio apud deum | Et verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre
g04941 Tc In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me
g04942 Tc Inclytus Sebastianus sub chlamyde christianus dietim Christo sedulum exhibebat obsequium | Animas christianorum non cessabat confortare quos ob metum tormentorum agnoscebat trepidare | Christum ita praedicando vinctus ad mortem ducitur mortem vincens moriendo aeterna vita fruitur | O martyr o miles Christi vitam quam tu docuisti ostende tuis servulis disruptis mundi vinculis
g04943 Tc Intende domine ad visitandas omnes gentes | Ut confiteantur tibi populi deus et confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis
g04944 Tc Ioseph et Maria conjuges Christum annorum duodecim inter cognatos et notos anxie quaerentes in templo in medio doctorum disputantem invenerunt | Dixitque mater ad filium fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te | Respondit matri filius quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse | Ioseph ac Maria cum verbum hoc non intellexissent descendens cum illis Christus Nazareth subjectum se illis exhibere non dedignatus est
g04945 Tc Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelos dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo
g04946 Tc Jubilemus exsultantes veneretur Claudius sanctitate et gratia plenus qui in populo tuo semper apparuit mitissimus | Apud deum experiuntur infirmi quantum dei famulum conveniat honorari | Per quem capit caecus visum claudus gressum et obstructae aures recipere merentur auditum | Nos ergo flagellati ad te recurrimus ut tua prece cunctis a languoribus liberati simus
g04947 Tc Judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me | Quia tu es deus fortitudo mea quare me reppulisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus | Testes enim iniqui insurrexerunt adversum me et mentita est iniquitas sibi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Foderunt manus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea et dolorem super dolorem vulneribus meis addiderunt
g04948 Tc Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini
g04949 Tc Longe a salute mea verba delictorum meorum
g04950 Tc Memor sit dominus sacrificii nostri et holocaustum nostrum pingue fiat | Paratur nobis mensa domini adversus omnes qui tribulant nos | In voce exsultationis resonant epulantes in mensa domini
g04951 Tc Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam | Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
g04952 Tc Miserere nostri Iesu benigne qui passus es clementer pro nobis | Et per tuam vivificam crucem salva paenitentem catervam in ejus laudibus hodie congregatam
g04953 Tc Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperati foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium
g04954 Tc Mitte domine sapientiam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te | Scit illa enim omnia et intelligit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia et erunt accepta opera mea | Sensum tuum quis sciet nisi dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis | Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio
g04955 Tc Nobilis prosapia Narbonensis patriae sanctum Sebastianum | Transtulit emerita et vita clara Mediolanum | Miles sanctus praedicavit mutam Zoe reformavit assistente angelo | Nicostratum fide stravit Tarquilinum baptizavit admirante populo | In cloaca avertitur corpus sacrati militis ne ut martyr habeatur venerandus pro meritis | Reformator infirmorum conservator sis sanorum frui pace da caelorum gregem istum infernorum da tormenta te timeat amen
g04956 Tc Non erit deinceps diluvium dissipans terram
g04957 Tc Non intres in judicium cum servo tuo domine quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens
g04958 Tc O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater filius et spiritus sanctus | O vera suprema et sempiterna trinitas pater filius et spiritus sanctus | Te jure laudant te adorant te glorificant omnes creaturae tuae o beata trinitas | Miserere miserere miserere nobis
g04959 Tc O beata vera summa sempiterna trinitas pater filius et spiritus sanctus | Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio nunc et semper | Te jure laudant te adorant et glorificant omnes creaturae miserere nobis
g04960 Tc O celebre Mariae nomen fama super aethera notum | Nulla potest satis animi sollertia tuum laudare Maria nomen | Illustras Maria tuo corusco nomine terras semper honos nomenque tuum laudesque manebunt | Quum scriptum aeterno teneas orbe nomen
g04961 Tc O martyr Sebastiane tu semper nobiscum mane | Atque per tua merita nos qui sumus in hac vita | Custodi sana et rege et a peste nos protege
g04962 Tc O patriarcha inclyte nos Ioseph recto tramite ducas ad caeli sidera | Per Christum quem tractasti cum casta puerpera praesepio cum gaudio devote reclinasti
g04963 Tc O tu Gabriel qui prae ceteris angelis dignior fuisti Mariam visitare et incarnationem Christi sibi annuntiare intercede pro nobis | O dulcis creatura Gabriel te ornatur paradisus lux pura et in te gloriatur salvator incarnatus quem denuntiasti caelique potentatus
g04964 Tc Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum | Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini | Et cum inducerent puerum Iesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo | Et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Iesum Christum
g04965 Tc Olivae binae pietatis unicae | Fide devotos spe robustos fonte repletos caritatis geminae | Post mortem carnis impetrate vivere
g04966 Tc Omnes qui videbant me aspernabantur me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Libera me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justititam ejus | Populo qui nascetur quem fecit dominus
g04967 Tc Omnipotens dominus quo constat machina mundi | Qui caelum terramque regis qui flumina mittis | Quo sine nulla vigent caeli terraeque creata | Te caelum tellus laudet te pontus in aevum | Omnis te benedicat homo laudet veneretur honoret | Qui sanctos tuos jubares tam splendidos reddis
g04968 Tc Paraclite spiritus infunde divinitus septiformis gratiam | Fidelium mentibus ut purgati sordibus consequamur veniam | Sit tibi gratuitum quod laximus debitum votum dantes carmina | Ut quod nequit placitum fieri per meritum fiat per libamina | Nostros hostes obrue cunctas sordes ablue parce confidentibus | Sacros mores imbue nobis opem tribue cunctis nostris actibus | Mediator foederum consolator pauperum culpae lota macula | Iter praebe properum ut cum turmis superum laetemur per saecula amen
g04969 Tc Per ipsum nobis dimittas peccata cuncta per quem redemisti mundum cruore suo
g04970 Tc Pia regina virginum adest sponsi in transitu | Tendit Ioseph ad bravium laetus et gaudens spiritu | Honorat Christus Ioseph suum baiulum qui sedulae nutrivit ipsum parvulum dignum in caelis sibi reddens praemium
g04971 Tc Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur
g04972 Tc Praedicator veritatis legis evangelicae | Imperator pietatis sis plebi Lemovicae | Alloquentem in hac vita audivisti dominum | Ad hanc lucem nos invita pulsa labe criminum | Martialis data vita quae non habet terminum
g04973 Tc Preces tibi sint acceptae domine Iesu Christe licet sint ineptae quas tibi nunc offero | Serva me a turba tristi de qua vivens praedixisti erit cum Lucifero | Et cum justis in hac vita vivere da mihi ita quod sim sine macula | Et per semitas virtutum ascendam ad locum tutum caeli tabernacula
g04974 Tc Prolongaverunt iniquitatem suam dominus iustus concidet cervices peccatorum
g04975 Tc Pulchra facie sed pulchrior fide | Beata es Agnes respuens mundum | Laetaberis cum angelis intercede ad deum pro omnibus nobis
g04976 Tc Quam pretiosissima depositio denotat in postero quod divina clementia denotat ad praesens | Igitur de translatione sancti Marcelli ubi translatum fuit domino adjuvante breviter dicam | Peracto tempore cuidam presbytero qui assiduus erat in basilica sancti Mauritii nocte in pontificali apparuit | Praecipiens ad dioecesim suam perferri corpus suum aut in locum magis religiosum | His auditis presbyter ad locum Bariolarum pervenit nuntians visionem quo audito et facto jejunio triduano | Vere Bariolenses iverunt festinanter ad locum ubi corpus erat et honorabiliter eum deduxerunt rogemus eum ut ipse pro nobis intercedat apud Iesum Christum die ac nocte
g04977 Tc Quamquam domine quicquid patimur nostra peccata meruerint dixisti verumtamen nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat | Converte nos ergo salutaris noster et averte pestem a nobis et usque in senectam et senium ne derelinquas nos | Si dicatur quia deus peccatores non audit econtra dixisti pie pater quotiens ingemuerit peccator misericordiae recordabor reminiscere miserationum tuarum et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Domine qui dixisti propter miseriam inopum et gemitum pauperum exsurgam in adiutorium eorum exsurge et praeveni dies afflictionis nostrae et salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | O bone Iesu quia miserendi nunc tempus eget si pietate quandoque moveris extremam hanc vocem audi | Da pestem vitare da fructus augere da lites frenare et pacem tuam nostris concede temporibus
g04978 Tc Qui confidunt in te gloriosa hospita Christi spes eorum firma erit in aeternum | Quia dilecta es a domino valde ex hoc et usque in saeculum | Ideo pro tuis supplicationibus exorare ad dominum ut nos trahat ad gloriam supernorum civium
g04979 Tc Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
g04980 Tc Qui timent dominum praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque in conspectionem illius dicentes | Si paenitentiam non egerimus incidemus in manus domini et non in manus hominum | Secundum enim magnitudinem ejus sic et misericordia ipsius cum ipso est
g04981 Tc Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis | Et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis
g04982 Tc Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet
g04983 Tc Salus justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et audivit eos dominus et liberavit eos et eruit eos a peccatoribus | Salvavit eos dominus quia speraverunt in eo
g04984 Tc Salva nos Christe salvator per virtutem crucis qui salvasti Petrum in mare miserere nobis
g04985 Tc Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster | Crucem tuam adoramus domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus quia per te redempti sumus | Per signum sanctae crucis de inimicis nostris libera nos deus noster | Salva nos Christe salvator per virtutem crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis
g04986 Tc Salve virginei custos testisque pudoris alme Ioseph nivea virginitate nitens | Inter feminas virgo pulcherrima turmas egregio nomen ditat honore tuum | Maiori tamen ipse Iesus patris inclyta proles aeterni et sponsae stirps benedicta tuae | Cujus et ipse parens aeterna laude vocaris huic miseros placida conciliato prece
g04987 Tc Sancte Gabriel archangele defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo judicio
g04988 Tc Si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es domine | Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
g04989 Tc Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum | Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra et nos reputavimus eum quasi leprosum percussum a deo et humiliatum
g04990 Tc Spiritus domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis | Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende
g04991 Tc Spiritus qui a patre procedit ille me clarificabit | Spiritus sanctus docebit vos quaecumque dixero vobis | Ille docebit omnem veritatem et gaudebit cor vestrum in aeternum
g04992 Tc Spiritus ubi vult spirat et vocem audis et nescis unde veniat aut quo vadat | Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende
g04993 Tc Stabat mater dolorosa juxta crucem lacrimosa dum pendebat filius | Cujus animam gementem contristantem et dolentem pertransivit gladius | Pro peccatis suae gentis Iesum vidit in tormentis et flagellis subditum | Vidit suum dulcem natum morientem desolatum dum emisit spiritum | Fac nos virgo custodiri cruce Christi praemuniri confoveri gratia | Quando corpus morietur fac ut animabus detur paradisi gloria | Amen
g04994 Tc Stabat virgo juxta crucem videns pati veram lucem mater regis omnium
g04995 Tc Stans despecta inter notos secus pedes pauperis et fletus praestas devotos lavas et ablueris | Tergis crine pedes lotos et simul contergeris oscularis tunc ignotos et amans diligeris | Ungens pedes non aegrotos unctione frueris nam reatus sanat totos quoscumque commiseris
g04996 Tc Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem
g04997 Tc Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitates suas | Dominus iustus concidet cervices peccatorum
g04998 Tc Tenebrae factae sunt super universam terram dum crucifixerunt Iesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Iesus voce magna deus meus quid me dereliquisti | Tunc unus ex militibus lancea latus ejus perforavit et inclinato capite emisit spiritum | Ecce terraemotus factus est magnus nam velum templi scissum est et omnis terra tremuit
g04999 Tc Testes iniqui insurrexerunt adversum me et mentita est iniquitas sibi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Foderunt manus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea et dolorem super dolorem vulneribus meis addiderunt
g05000 Tc Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum | Inquirentes autem dominum non deficient omni bono | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberavit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
g05001 Tc Tristis est anima mea usque ad mortem | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me | Spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus | Laudans deum omnium gaude | Deo digna dignum omni laude | Felix Christi anima in qua laude nos commenda summo regi ad habenda tecum caeli gaudia
g05002 Tc Tu es signaculum similitudinis dei plenus sapientiae et perfectus decore habens signum dei vivi
g05003 Tc Tuam crucem adoramus tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis
g05004 Tc Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis | Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam | At illi constituerunt ei triginta argenteos
g05005 Tc Unus panis et unum corpus sumus omnes qui de uno pane et de uno calice participamus | Parasti in dulcedine tua pauperi deus qui habitare facis unanimes in domo | Misit me vivens pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivet propter me | Cibabit illum dominus pane vitae et intellectus
g05006 Tc Usquequo domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me | Quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem | Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Respice in me et miserere mei da imperium puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
g05007 Tc Veneretur Claudius sanctitate et gratia plenus qui in populo suo semper apparuit mitissimus | Apud eum experiuntur infirmi quantum dei famulos conveniat honorari | Per quem capit caecus visum claudus gressum et obstructae aures recipere merentur auditum | Nos ergo flagellati ad te recurrimus ut tua prece cunctis a languoribus liberati simus
g05008 Tc Veni paraclite spiritus sancte relaxa nobis facinora nostra | Et respice propitius o sanctum arcana secretorum cubilia | Sicque tuae inspirationis rore nostras purifica animas et corda nostra in amore tuo conserva
g05009 Tc Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium
g05010 Tc Veni sancte spiritus qui paraclitus diceris mentes inopum visita | Donum quo cuncta donantur reple superna gratia tuorum corda fidelium | Fons vivus ignis caritas irriga quae sunt arida et tui amoris in eis ignem accende
g05011 Tc Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende | Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnius virtus eorum
g05012 Tc Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde | Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum | Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et myrrham
g05013 Tc Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes | Etenim sagittae tuae transeunt vox tonitrui tui in rota | Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis
g05014 Tc Vidimus dominum Iesum Christum in columna dire flagellatum et non est species ei neque decor | Et non erat aspectus ejus et desideravimus eum despectum et novissimum virum dolorum | Quasi absconditus est vultus ejus despectus nec reputavimus eum
g05015 Tc Vir dei benedictus reliquit nutricem suam secutus est dominum | Dedit dominus gratiam beato Benedicto ab ipso tempore suae pueritiae nulli animum voluptati dedit | In columbae specie vidit animam Scholasticae virginis caeli secreta penetrare | Tantam gratiam ei virtus divina contulerat ut sub uno solis radio omnem mundum collectum conspiceret | Eodem vero anno quo de hac vita migraret sanctissimum sui obitus denuntiavit diem
g05016 Tc Virgo plorans filium ductum ad supplicium dic o rex humilium fili quid fecisti | Quia gens incredula mordax velut vipera te traxit ad vincula et crucem subisti | Te in cruce video fixum clavo ferreo pulcher fili defleo dulcis amor meus
g05017 Tc Vulneratus est Iesus propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra | Aspicient in quem confixerunt et plangent eum
g05018 Tc In conspectu angelorum psallam tibi domine et et adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo | Factum est silentium in caelo et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris | Et ascendit fumus aromatum in conspectu domini de manu angeli
g05019 Tc In conspectu angelorum psallam tibi deus meus | Concussum est mare et contremuit terra ubi archangelus Michael descendit de caelo
g05021 Tc Paraclite spiritus dulce refrigerium dulcis amor cordium via vitae pacis laetitiae fons gratiae | Spiritus concilii doni dator optimi tu es ab initio dulcis amor patris et filii | Ros gratiae pincerna gaudii lux veri luminis qui virginis replesti uterum in quo verum de te virgo dei filium | Creatorem omnium concepit sine virili semine tu nos perlustra lumine
g05022 Tc In conspectu angelorum psallam tibi deus meus alleluia alleluia | Sancte Gabriel archangele defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo judicio alleluia
g05023 Tc In conspectu angelorum psallam tibi deus meus
g05024 Tc Angelis suis deus mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
g05025 Tc Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium | Laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram
g05026 Tc Confirma hoc deus quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Jerusalem tibi offerent reges munera
g05027 Tc Ego quasi trames aquae immensae de fluvio salutari redundans poculo | Ego quasi fluvius Dorix et quasi aquaeductus exivi a paradiso | Dixi rigabo hortum plantationum mearum et inebriabo partus mei fructum | Quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
g05028 Tc Elevatis in aera oculis sanctus benedictus vidit sororis animam in columbae specie caeli secreta penetrare | Denuntiato fratribus ejus obitu cum deo gratias egisset corpus ad monasterium deferri et in sepulcro quod sibi pararat collocari mandavit | Tantum illis deus gratiae contulit ut quorum mens una semper in deum fuerat eorum quoque corpora nec sepultura separaret
g05029 Tc Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae et invenire non possimus | Attende domine et miserere quia peccavimus tibi | Adiuva nos deus salutaris noster et propter honorem nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
g05030 Tc Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus | Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua | Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es domine | Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
g05031 Tc Gabriel fac me intelligere visionem istam | Et venit et stetit juxta ubi ego stabam dicens | Intellige fili hominis quoniam in tempore finis complebitur visio
g05032 Tc Gloria et honore coronasti eum domine et constituisti eum super opera manuum tuarum | Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
g05033 Tc In me omnis gratia vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis | Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini | Spiritus enim meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum | Veni de Libano sponsa veni pulcherrima virgo puella decora nimis et incognita viro tuo filio nos recommenda tuo filio nos praesenta
g05034 Tc Ioseph vir egregius eligitur ex omnibus ut sit custos dominicus prae ceteris mortalibus | O quam beatus famulus qui dignus fuit inventus sponsus matris esse quae caeli terraeque dominum suo gestavit utero | Post haec cum dei filius indutus nobis vestibus processit velut sponsus maternis visceribus | Hic Ioseph beatissimus suus fuit nutricius quem primus est intuitus cum angelicis spiritibus | Tu qui in hac luce positus vidisti quam frequentius quem beati in gloria visuri sunt felicius | Succurre pater optime nobis adhuc de gentibus in hac valle miseriae una cum matre virgine | Quo invento in triduo cernemus visu provido corde ore opere
g05035 Tc Iustus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum | Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
g05036 Tc Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te | Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te

Pages