Search chants

Displaying 33251 - 33300 of 61314
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00499a V Et ait illis hic est sanguis meus novi testamneti qui pro multis effundetur Corporis Christi
a00500 R Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit accipite et manducate hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem Corporis Christi
a00500a V Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine Corporis Christi
a00501 R Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habebitis vitam in vobis qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Corporis Christi
a00501a V Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo Corporis Christi
a00502 R Sicut vivens misit me pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivit propter me hic est panis qui de caelo descendit Corporis Christi
a00502a V Non sicut patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Corporis Christi
a00503 R Immolabit haedum universa multitudo filiorum Israel et sument de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum Corporis Christi
a00503a V Et edent carnes nocte illa assa igni et azymos panes cum lactucis agrestibus Corporis Christi
a00504 A Ave protomartyr Stephane signifer aeterni regis invicte prece quaesumus continua dominum pro nobis exora ut ipso inspirante in suo servitio persistamus devoti et a cunctis hostibus te propiciante conservemur illaesi Stephani
a00505 W Ibunt sancti de virtute Suff. Om. Sanctorum
a00506 A Extendit jonas summitatem virgule quam habebat in manu et intinxit in favum mellis et convertit manum suam ad os et illuminati sunt oculi ejus Corporis Christi
a00507 A Comede fili mi mel quia bonum es et favum dulcissimum gutturi tuo mel invenisti comede quod sufficit tibi Corporis Christi
a00508 A Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac avdite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Corporis Christi
a00509 R Parasti in conspectu meo mensam Alleluia Alleluia Corporis Christi
a00510 W Dominus pars hereditatis meae et calicis mei alleuja R. tu es qui restitues hereditatem meam alleuja Corporis Christi
a00511 R Calicem salutaris accipiam alleluia alleluia Corporis Christi
a00511a V Et nomen domini invocabo alleluia Corporis Christi
a00512 A Ad revelationem* Dom. 1 Quadragesimae
a00513 I Ad portum vitae redeuntes ecce venite stella maris radiat hanc revs aspiciat De BMV
a00514 A Immaculata mansio effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta Maria De BMV
a00515 A Ecce novum tibi melos renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta Maria De BMV
a00516 A Per te lugens in tenebris splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus De BMV
a00517 W Usquequo exaltabitur inimicus meus super me R. Respice et exaudi me domine deus meus (...) Dom. de Passione
a00518 R O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt De Trinitate
a00518a V O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati De Trinitate
a00519 V O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati De Trinitate
a00521 A O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare De Trinitate
a00522 A O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis De Trinitate
a00523 A O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia De Trinitate
a00524 A O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit De Trinitate
a00525 A O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris De Trinitate
a00526 A O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris De Trinitate
a00527 A Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia De Trinitate
a00528 A Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit De Trinitate
a00529 A O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas De BMV
a00530 A O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli De BMV
a00530a AV Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus De BMV
a00532 A Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria De BMV
a00533 A Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine De BMV
a00534 A Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te De BMV
a00535 A Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu De BMV
a00536 A O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit De BMV
a00537 R Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei De BMV
a00537a V O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti quem inspiravit De BMV
a00539 R O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria De BMV
a00539a V O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient De BMV
a00541 R O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit De BMV
a00541a V Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit De BMV
a00543 R O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit De BMV

Pages