Search chants
Displaying 36301 - 36350 of 62664
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a04659 | R | Ceciderunt seniores viginti quattuor ante sedentem in throno et adoraverunt deum dicentes amen alleluia et vox de throno exhibit dicens laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis deum pusilli et magni | Omnium Sanctorum |
| a04659a | V | Vidi angelum dei volante per medium caelum voce magna clamantem et dicentem | |
| a04671 | R | Beatus Romanus dixit ad sclepia dem non est plane justum ut homo indignus et habens manus pollutas ecclesiam dei vivi ingrediaris | Romani |
| a04671a | V | Nos vero Christum regem perpetuum adoramus pro cujus nomine et vos contemnentes sanguinem nostrum parati sumus fundere | Romani |
| a04672 | R | Videns autem sanctus Romanus piram ardentem dixit domine Jesu Christe adesto nobis hodie et ostende mirabilia tua sicut in tribus pueris ostendisti | Romani |
| a04672a | V | Cum orasset autem caelum serenum subito nubibus contextum est ac descendens pluvia et extinxit ignem et magnificabant omnes nomen dei quia sanctum est et benedictum in saecula | |
| a04673 | R | Cum orasset autem caelum serenum subito nubibus contextum est ac descendens pluvia et extinxit ignem et magnificabant omnes nomen dei quia sanctum est et benedictum in saecula | Romani |
| a04673a | V | Omnes gentes per girum crediderunt Christum dominum | Romani |
| a04674 | A | Flamma quidem crepitans ventorum et flamine flagrans vulnere litores perimebat atroces ad laudem domini dantis bona praemia sanctis | |
| a04675 | A | Jamque volente deo poenas finire severas quas crucifixa pio portabat virgo tropheo affuit egregius Michael pro virgine missus | |
| a04676 | A | Spiritus Eulaliae septus muniminae sanctae Angelico in specie recto petit aethra columba munera promissi gratanter sumere regni | |
| a04677 | A | Aethereas venerabilis inter virgo choreas atque choros memorabilis inter christicolarum pandae tuis precibus nobis caelestia magnis | |
| a04678 | A | Indigenis fer virgo tuis tutamina cunctis quo valeant culpas poenitus depellere totas et donis variis fulti persistere laeti | |
| a04679 | A | Nescia virgo viri pulchris redimita coronis cujus reliquiis haec urbis famatur humatis nostras tolle preces domine clementer ad aures | |
| a04680 | A | Virgo sororque dei martyr sponsata diei cujus in amplexu deus est super aethera nexus subtrahe nos morti superum vigendo cohorti | |
| a04681 | A | O deus excelsi noster fabricator Olympi omnia qui solus benedicis sis benedictus Eulaliae quia sanctae das sollemnia nostrae | |
| a04682 | A | Laudibus aeternis rex qui laudaris in altis sanctos sanctificas nimia et virtute per hornas vingere nos ipsi non de digneris in astris | |
| a04683 | R | Nostra sponsa redemptoris | |
| a04683a | V | Intercede pro nobis | |
| a04684 | A | Post animae sacrum felici ad astra volatum virginis extinctae corpus mirabile valde noctis christicolae modulanter tempore caute marmoris in claustro posuerunt cespite fosso | |
| a04685 | A | O pia virgo te venerando valde precamur ut mala pellas et bona poscas omnia nobis quo mereamus regna polorum scandere celsa munere Christi te quae petente martyre sancta | |
| a04686 | A | Hostia sollemnis Eulalia virgo perennis quae calicem sibi thalamum subitura bibisti lapsos redde status da prospera tolle reatus nos et ad aeterna miserando patrona guberna | |
| a04687 | I | Principis ecclesiae recolentes festa venite Christum laudemus psalmisque illi jubilemus qui Petro in gentis curam comisit ovilis | Cathedra Petri |
| a04689 | A | Summi doctilogi laudes cantemus ovantes cui fuerat primo pontificalis honor | Cathedra Petri |
| a04690 | A | In jubilo magni studeamus psallere Petri pontificis caeli claviger ut meruit | Cathedra Petri |
| a04691 | A | Pervigilat noster praesul de luce beatus Petrus et ipse suis custos in est gregibus | Cathedra Petri |
| a04692 | A | Nunc benedictionis solvamus carmina dulcis pastori nostri haec sub honore Petri | |
| a04693 | A | Laudis in officio celebremur suma bono cathedrae sessio pervigilique Petro | Cathedra Petri |
| a04694 | R | Tu es pastor ovium | Cathedra Petri |
| a04694a | V | Tibi tradite sunt claves regni caelorum | Cathedra Petri |
| a04696 | I | Adoremus Christum natum jacentem in praesepio coronantem parvulos in paterno solio | Nat. Innocentium |
| a04700 | A | O quam praeclarae sunt duo lucernae in excelso fundate undique vox suavis alleluia | Juliani |
| a04701 | I | In sanctis gloriosum laudemus regem dominum qui beatum Julianum cum sponsa virginitate decoravit gloriam ipsum adoremus | Juliani |
| a04703 | A | Beatus Julianus aviciis et concupiscentiis mundi castraverat ut recte deo clamaret quamdiu sum in hoc mundo peregrinor a domino | Juliani |
| a04704 | A | Adest dominus consolator fidelem servum talique commonitione alloquitur eum dicens exsurge ne timeas et voluntate parentum non orrescas | Juliani |
| a04705 | A | Beatus vero Julianus ita diem nuptiarum exspectabat quasi bonus athleta devicta libidine regi caeli placere studebat | Juliani |
| a04706 | A | Inter plures vero actales acies desudabat athleta Julianus | Juliani |
| a04707 | A | Beatus Julianus dixit sponsae suae suavissimus odor qui tibi apparuit nec tempus habet nec finem | Juliani |
| a04708 | A | Odor suavissimus qui tibi apparuit ipse est dominus Jesus Christus amator castitatis qui integritatem corporis custodientibus vitam reddet aeternam | Juliani |
| a04714 | A | Cumque beatus Julianus pavimento adhaereret subito ergo fundamenta cubiculi commota sunt et lux inennarrabilis emicuit ita illuminaria quae prae erant cubiculi illius lucis magnitudine velarentur | Juliani |
| a04715 | A | Ex una parte sedebat rex aeternus Christus cum multitudine innumerabilium candidatorum et ex alia parte innumerabilium multitudines virginum utriusque sexus quarum principatum virgo gloriosa Maria tenebat | |
| a04717 | A | Ad venientes duo albis induti circa pectora aureas zonas habentes et singulas coronas in manibus tenentes elevaverunt eos dicentes surgite quia vicistis et in numero nostro computati estis | Juliani |
| a04718 | A | Sanctus Julianus ait ad sanctam congregationem nunc fratres oremus quia appropinquaverunt persequentes nos qui quaerunt velud aquam obsorbere nos | Juliani |
| a04718a | AV | Videamus igitur quod responsum daturi sint nobis | Juliani |
| a04720 | A | Tunc sanctus Julianus armans frontem crucis vexillum et scuto fidei firmans pectus et jubet introire eos | Juliani |
| a04720a | AV | Carnifices vero unguebant eum dicentes sacrifica diis nostris | Juliani |
| a04722 | A | Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen | |
| a04722a | AV | Sanctus Julianus assesori dixit | |
| a04723 | A | Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus | |
| a04723a | AV | Audiant principum vissa qui in ipsis militant | Juliani |
Pages
No search term provided.