Search chants

Displaying 38601 - 38650 of 61314
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a08283 A Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi
a08284 A Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus
a08285 A Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus
a08286 A Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri
a08287 A Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat
a08288 A Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae
a08289 PS Dominus pascit me et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit. Pro defunctis
a08290 PS Misericordias Domini in aeternum cantabo. Pro defunctis
a08291 PS Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus. Pro defunctis
a08292 PS Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus.Alleluia, alleluia. Pro defunctis
a08293 PS In convertendo dominus captivitatem Sion. Facti sumus sicut consolati. Pro defunctis
a08294 PS In convertendo dominus captivitatem Sion: Alleluia. facti sumus quasi somniantes. Alleluia. Pro defunctis
a08295 A Qui exspectant dominum ipsi hereditabunt terram Pro defunctis
a08296 A Haec porta domini justi intrabunt in eam Pro defunctis
a08297 A Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae
a08298 A Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa
a08299 A Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio
a08300 A Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina
a08301 A Castitatem vovit altissimo tenera puellula inter homines vitam ducens angelicam cujus virginitatem deus honorifice fecundavit
a08302 A Christe patris excelsi et humillimae virginis unigenite in cruce pro nobis exaltate humilia misericorditer nostra tumentia corda ut cum tuis angelis te valeamus humiliter adorare
a08303 A Confiteantur regi caelorum ejus magnae misericordiae qui non dedignatus est inter latrones deputari ut devicto iniquissimo praedone nos suis angelis sociaret cujus piissimis manibus sua reverentissima mater nostras animas repraesentet
a08304 A Congratulamini filio dei filii hominum qui ovantibus angelis factus est filius virginis hic enim confregit molas leonum nos atrociter corrodentium
a08305 A Converte domina mater gaudii luctum in gaudium et circumda nos laetitia ut laetantes annuntiemus dei veritatem
a08306 A Corrige virgo prudentissima nostra corda insipientia ut respiciens de caelo tuus filius videat nos intelligentes et requirentes
a08307 A Deus et angeli de nativitate Mariae virginis sunt laetati nos igitur eam recolamus cum jucunditate
a08308 A Deus noster es tu bone Jesu filii virginis illibatae recta igitur fide corda nostra illumina ardenti caritate inflamma et spe firma corrobora succurre nobis o mater gratiae tu es enim porta domini per quam justi intrabunt in regnum gloriae
a08309 A Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum
a08310 A Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae
a08311 A Exsulta feliciter mater invictissimi triumphatoris qui mortem mortificavit superbos disperdidit humiles exaltavit captivos redemit fetidos purgavit famelicos saturavit et te sibi matrem ac sponsam amantissimam sua gloriosa resurrectione laeeficavit benedicat eum et veneretur omnis creatura et ad ejus gloriam te aeternaliter beatam proclament omnes generationes
a08312 A Exsultant sancti de Maria sanctificationis quae ex gratiae quam apud deum invenit plenitudine omnium ad se fugientium depellit inopiam
a08313 A Filii hominum afferte filio virginis gloriam et honorem ut filii dei efficiamini
a08314 A Flectatur tibi benedicte Jesu omne genu qui virginem matrem et te hominem fieri voluisti ut hereditatem dares timentibus nomen tuum
a08315 A Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui
a08316 A Gaude Birgitta canticum tibi debetur gloriae deduc in refrigerium de lacu nos miseriae
a08317 A Gloriosa dei matris gratia eripiat animas nostras de morte et pedes nostros a lapsu ut placeamus coram deo in lumine viventium
a08318 A Jesu benigne redemptor sicut pro patris obedientia longe a nobis fecisti nostras iniquitates tua passione ita et nunc oculorum et carnis concupiscentiam vitaeque superbiam a nobis procul dimoveas tuae matris intercessione
a08319 A In odorem unguentorum tuorum currimus adolescentulae diluxerunt te nimis
a08320 A Interveniente te o dei genetrix dignos deus nos faciat sibi offerre justitiae sacrificium super quos signatum est lumen vultus sui
a08321 A Jucundum est eis in unum habitare qui ex cordis intimo deum ac suam matrem assidue venerantur
a08322 A Jam laetaris domina domina nostra in his quae dicta tibi sunt ingressa es domum domini gestans coronam honoris aeterni cum angelis igitur laetantibus deo jubilet omnis terra
a08323 A Latuit in blando serpentis sibilo hostis pestiferi dolositas ut homo caperetur latuit humiliter in vagientis pueri exili corpore deitatis immensitas ut homo revinceretur latuit in desponsata matre virginalis honestas ut hostis confunderetur sic denique arte ars delusa est et fraus in suum factorem reversa est laus igitur et gloria sit filio cum matre et matri cum filio cui canebant angeli in excelsis
a08324 A Lumen verum quod nobis protulisti o stella clarissima nos ubique circumfulgeat eliminando tenebras mortis a nostris sensibus
a08325 A Magnificetur rex caelestis militiae qui ancillae suae humilitatem respiciens super omnia quae creavit ipsam magnificavit laudetur incessanter ejus benigna caritas qui ipsam nobis matrem constituit caritatis
a08326 A Memor dominus mansuetudinis sponsae suae cum jucunditate introivit in tabernaculum ejus
a08327 A Multae tribulationes justorum et de omnibus eis liberabit eos tuus natus o virgo maestorum consolatio
a08328 A Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum
a08329 W Haec est virgo sapiens R. Et una de numero prudentum Comm. unius Virginis
a08330 A Thomas unus ex duodecim Thomae Apost.
a08331 R Sanctus vir Sabb. p. Oct. Pasch.
a08331a V Surrexit dominus vere Sabb. p. Oct. Pasch.

Pages