Elisabeth Hung.
Elizabeth of Hungary, and of Thuringia, Widow
Feast date:
Nov.19
Feast code:
14111900
Notes:
Holweck, p. 314 lists Nov. 19 as her death date and feast date, but other sources (including Grotefend) give Nov. 17;
Related chants
Displaying 1 - 50 of 154 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100096 | I | Corde psallamus supplici trino deo et simplici qui dilectam suam donat Elisabeth et coronat in caelis hodie corona gloriae | Elisabeth Hung. |
100245 | I | Regi deo jubilantes laudum per insignia exsultemus venerantes Elisabeth sollemnia | Elisabeth Hung. |
200014 | A | A calore caritatis calefacti pauperes juxta prunas nuditatis laetantur immemores | Elisabeth Hung. |
200035 | A | Ab adolescentia virgo victrix hodie cavens dolum subdoli offert se Christo die Joannis apostoli amoris gratia | Elisabeth Hung. |
200038 | A | Ab intus regis filiae omnis decor gloriae nihil foris appetit laudis et honoris | Elisabeth Hung. |
200154 | A | Admirandae saeculis fiunt ab aviculis funeris exequiae cujus sunt reliquiae in jucunda requiae | Elisabeth Hung. |
200351 | A | Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis sic devotis excrevit virtutibus | Elisabeth Hung. |
200643 | A | Benedicta vidua cujus laus assidua laudi confert hominum benedicit dominum | Elisabeth Hung. |
200915 | A | Cordis oris operis tripudio cum adjuncta superis in gaudio lauda plebs fidelis dominum de caelis | Elisabeth Hung. |
200918 | A | Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei ac in viam gratiae plurimos direxit | Elisabeth Hung. |
200918.1 | A | Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei hac in viam gratiae pacis et justitiae plurimos direxit | Elisabeth Hung. |
201142 | A | Defuncto landgravio pro caelesti bravio vidua dejecta per timoris spiritum vilem sumit habitum pauper et abjecta | Elisabeth Hung. |
201154 | A | Deo cum laetitia serviens puella sub magistri manibus sustinet flagella | Elisabeth Hung. |
201155 | A | Deo decantent omnia qui vitam reddit mortuis Elisabeth suffragiis effugat daemonia | Elisabeth Hung. |
201201 | A | Deus palam omnibus revelans justitiam salutarem gentibus per hanc infudit gratiam | Elisabeth Hung. |
201367 | A | Omnium refugio fortiter adhaeret dum viri solatio vidua careret | Elisabeth Hung. |
201367.1 | A | Domini refugio fortiter adhaeret dum viri solatio vidua careret | Elisabeth Hung. |
201376 | A | Dominus Elisabeth induit decore cujus jam parata est sedes in honore | Elisabeth Hung. |
201392 | A | Domo rebus dum ablatis mendicat hospitium in camino paupertatis benedicit dominum | Elisabeth Hung. |
201553 | A | Elisabeth impletum est tempus triumphandi quam post elisos impetus spiritus nefandi angelorum suscipiunt coetus venerandi | Elisabeth Hung. |
201554 | A | Elisabeth insignis genere in croceis nutrita tenere plus gratia quam ortu celebris ut Lucifer micat in tenebris | Elisabeth Hung. |
201683 | A | Ex ore lactentium laudem deo perficit infantes egentium dum quasi nutrix reficit | Elisabeth Hung. |
201761 | A | Exsultet vox ecclesiae nam caput superbiae Elisabeth contrivit quae non exaudivit vocem exactoris cujus intercessio revertentes societ angelorum choris | Elisabeth Hung. |
201833 | A | Filiae Jerusalem consolamini vestram imitamini matrem spiritalem ad hanc elevamini pietate domini qui columbae similes et serpenti respicit et superbos despicit et exaltat humiles | Elisabeth Hung. |
201862 | A | Foris mirabiliter caecis mutis claudis intus sensibiliter cum clamore laudis subvenit assidue sancte virtus vidue | Elisabeth Hung. |
201892 | A | Gaude caelum terra plaude dies adest digna laude plena dies gloria qua Elisabeth antiquum castitatis inimicum elisit victoria pia mater et matrona tuis sacris precibus interventrix et patrona sis pro nobis omnibus | Elisabeth Hung. |
201927 | A | Gaudeat Ungaria jubilet Thuringia quae dederunt hodie pacis et laeticiae pignus in ecclesia | Elisabeth Hung. |
202039 | A | Habens caelo fundamentum aurum super et argentum prudenter aedificat dum pauperes laetificat | Elisabeth Hung. |
202054 | A | Haec ad deum sitiens et currens in siti carnis desideriis didicit reniti | Elisabeth Hung. |
202268 | A | Hospitale constituit in marpurgo oppido in quo lassis oppido quietis exstruxit remedia caritate media | Elisabeth Hung. |
202487 | A | In tantis virtutibus famulae fidelis laudet omnis spiritus dominum de caelis | Elisabeth Hung. |
202566 | A | Inquinari manus sorde reputans delicias infirmorum mundo corde tractat immunditias | Elisabeth Hung. |
202709 | A | Jam adulata nuptui virgo tradita est divino cultui magis dedita quam sacra nutui viri subdita | Elisabeth Hung. |
202718 | A | Jam nova progenies jam decus regium cujus pulchra facies genus egregium terris moritur caelis oritur | Elisabeth Hung. |
202798 | A | Justae lux orta gratiae late spargens radium rectis corde studium ingerit laetitiae | Elisabeth Hung. |
202819 | A | Laetare Germania claro felix germine nascentis Elisabeth ex regali semine | Elisabeth Hung. |
203113 | A | Mira nostri temporis clara sacri corporis a partibus dispersis sanitates comparant et salutem reparant aegris universis | Elisabeth Hung. |
203367 | A | O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga regem omnium ut post hoc exsilium nobis det vera gaudia | Elisabeth Hung. |
203398 | A | O castitatis lilium tu dei (...) | Elisabeth Hung. |
203416 | A | O dilectrix justitiae pelle (...) | Elisabeth Hung. |
203638 | A | Odor aromaticus refocillans spiritus exit a migrante circa corpus sedulus flet devotus populus Christo visitante Christi redemptus sanguine et insignitus nomine post ingemit et ante | Elisabeth Hung. |
203682 | A | Omnis terra domino jubilet et serviat cum hac sancta dei cujus sine termino dulce melos obviat et adhaeret ei | Elisabeth Hung. |
203843 | A | Pia gestans viscera pie cruciatur leprosorum ulcera pie osculatur | Elisabeth Hung. |
204068 | A | Quanto sese deprimebat humilis nobilitas tanto magis elucebat nobilis humilitas | Elisabeth Hung. |
204082 | A | Quasi stella matutina quam (...) | Elisabeth Hung. |
204091 | A | Quem nexu conjugii data viro socia suave jugum domini tulit ab infantia | Elisabeth Hung. |
204174 | A | Quidquid ei petitur in Joannis nomine petens felix omne consequitur nec repulsam patitur | Elisabeth Hung. |
204647 | A | Sic fulgebat in aspectu exsulta decentius paupertatem in affectu colebat attentius | Elisabeth Hung. |
204669 | A | Sicut virgo virginum ad altare dominum offerendum indicat sic suorum puerorum singulos purificat quorum in muneribus corde voce moribus dominum magnificat | Elisabeth Hung. |
204788 | A | Sui lusus opera signa puericiae pia misericordiae praetendunt opera in puerpera tamquam gratiae primiciae | Elisabeth Hung. |