A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11751 - 11800 of 13881 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00488 A Sacerdotes sancti erunt deo suo et non pollvent nomen ejus incensum enim domini et panes deo offerunt et ideo sancti erunt Corporis Christi
a00489 A Faciet dominus exercituum omnibus populis in monte Sion convivium pingvium convivium vindemiae pingvium medullatorum vindemiae defaectae Corporis Christi
a00490 A Tulit mane haedum de capris et libamina et posuit supra petram offerens domino qui facit mirabilia cum ascenderet flamma altaris in caelum angelus domini pariter in flamma ascendit Corporis Christi
a00491 A Erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico Corporis Christi
a00492 A Quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines Corporis Christi
a00493 A Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequente eos petra petra autem erat Christus alleluia Corporis Christi
a00494 A Nolo vos socios fieri daemoniorum quia non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum alleluia Corporis Christi
a00504 A Ave protomartyr Stephane signifer aeterni regis invicte prece quaesumus continua dominum pro nobis exora ut ipso inspirante in suo servitio persistamus devoti et a cunctis hostibus te propiciante conservemur illaesi Stephani
a00506 A Extendit jonas summitatem virgule quam habebat in manu et intinxit in favum mellis et convertit manum suam ad os et illuminati sunt oculi ejus Corporis Christi
a00507 A Comede fili mi mel quia bonum es et favum dulcissimum gutturi tuo mel invenisti comede quod sufficit tibi Corporis Christi
a00508 A Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac avdite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Corporis Christi
a00512 A Ad revelationem* Dom. 1 Quadragesimae
a00514 A Immaculata mansio effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta Maria De BMV
a00515 A Ecce novum tibi melos renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta Maria De BMV
a00516 A Per te lugens in tenebris splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus De BMV
a00521 A O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare De Trinitate
a00522 A O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis De Trinitate
a00523 A O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia De Trinitate
a00524 A O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit De Trinitate
a00525 A O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris De Trinitate
a00526 A O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris De Trinitate
a00527 A Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia De Trinitate
a00528 A Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit De Trinitate
a00529 A O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas De BMV
a00530 A O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli De BMV
a00532 A Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria De BMV
a00533 A Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine De BMV
a00534 A Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te De BMV
a00535 A Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu De BMV
a00536 A O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit De BMV
a00545 A O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit De Angelis
a00548 A O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit De Patriarchis
a00551 A O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum Comm. Apostolorum
a00554 A O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis Joannis Evang.
a00557 A O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantis cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis Comm. plurimorum Martyrum
a00562 A O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni Comm. plurimorum Confessorum
a00563 A O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti Disibodi
a00568 A O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti Disibodi
a00569 A O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit Ruperti Bingensis
a00570 A O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia Ruperti Bingensis
a00571 A Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit Ruperti Bingensis
a00572 A O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes Comm. plurimorum Virginum
a00579 A O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit XI milium Virginum
a00580 A Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit XI milium Virginum
a00581 A Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt XI milium Virginum
a00582 A De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant XI milium Virginum
a00583 A Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur XI milium Virginum
a00584 A Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur XI milium Virginum
a00585 A Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae XI milium Virginum
a00586 A Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant XI milium Virginum

Pages