A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11601 - 11650 of 13947 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00154 A Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum Ad Mandatum
a00155 A Venit ad Petrum dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum et respondens Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos sed manus et caput Ad Mandatum
a00157 A Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae
a00158 A O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni
a00163 A Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti impetum inimicorum nostrorum et collaudant omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis canentes et benedicunt in caelo quia facta est salus et victoria magna in Israel De Machabaeis
a00165 A Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem Wenceslai
a00167 A Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00168 A Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00171 A Crastina die erit vobis salus dicit dominus deus exercituum Vigilia Nat. Domini
a00179 A Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter Nativitas Mariae
a00180 A Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse Alleluia
a00182 A Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia
a00183 A Iniquitates nostras aufer a nobis pater omnipotens ut hoc templum tuo nomine in dedicatum puris mereamur mentibus introire sancta Maria cum istis omnibusque sanctis intercedentibus caelestes portas nobis dignare aperire Alleluia
a00184 A Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison
a00190 A O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum Antonii Patavini
a00191 A Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus Antonii Patavini
a00193 A O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia Jacobi
a00195 A Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus Jacobi
a00196 A Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00198 A O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00200 A Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari Mariae ad Nives
a00201 A Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare Mariae ad Nives
a00202 A Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia Mariae ad Nives
a00204 A Hanc electam sanctissimam virginem virga illa signavit a suae radicis viriditate convulsa quam tempestive maturitatis flores et poma produxerat Alleluia Mariae ad Nives
a00205 A Haec quoquam multis mysteriosum signis et prophetarum oraculis nuntiata humano tandem generi per fructum ventris reparationem indulsit Mariae ad Nives
a00206 A Placuit domino egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare Mariae ad Nives
a00207 A Apparens igitur sanctissima virgo praenominato pontifici taliter cum ammonitionis oraculo volvit edocere Mariae ad Nives
a00208 A In ipsa deniquem nocte pontifici atquem patritio et uxori suae similem visionem sancta dei genetrix volvit demonstrare Mariae ad Nives
a00210 A Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia Petri de Rates
a00212 A O beate Petre primus pastor et pontifex noster fidem quam in nobis plantasti precibus tuis adauge spem firma caritatem incende nequam quam ex eis perdas quas tibi dominus commisit oves Alleluia Petri de Rates
a00214 A Haec est bonus pastor qui animam posuit ut oves suas in solo verbo precibus e caelo pasceret alleluia Petri de Rates
a00215 A Beatus Petrus reguli filiae corpus a lepra et animam a peccato contagione mundavit Alleluia Petri de Rates
a00216 A Christi sacerdos Christi hostia factus ante ipsum altare immolatus est Alleluia Petri de Rates
a00217 A Fidelis servus qui domini vineam ut fructum afferret sanguine suo rigavit Alleluia Petri de Rates
a00218 A Optimus parens qui ut filios instrueret tot ora apervit quot vulneribus confossus ocubuit Alleluia Petri de Rates
a00219 A Evangelii praeco cum mortuus loqui non posset sanguinem fudit qui non pro vindicta sed pro venia de terra clamaret Alleluia Petri de Rates
a00220 A O Petre beatissime angelorum vocibus decantande virtutum sedes sanctitatis norma preces effunde pro nobis ad dominum ut qui tua laudamus merita sequamur exempla alleluia Petri de Rates
a00221 A Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino Pro defunctis
a00222 A O sancte Martine omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis
a00225 A Sacerdos et pontifex et virtutum opifex pastor bone in populo ora pro nobis dominum Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis
a00226 A Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia crucifixus surrexit mortuis redemit nos sanguine suo alleluia Sabbato Sancto
a00228 A Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos alleluia Ascensionis Domini, in vigilia
a00229 A O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit Ad Processionem
a00230 A O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem Ad Processionem
a00231 A O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia Ad Processionem
a00231.1 A O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia Dom. 2 Adventus
a00233 A Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt Dom. Quadragesimae
a00233.1 A Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milium angelorum archangelorum ibi sanctorum chori circumadstant patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et confessorum simulque virginum ex omnia agmina sanctorum tunc tempus erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt
a00234 A Memor humanae conditionis propitiare peccatis nostris domine qui dixisti nolo mortem peccatoris sed ut convertatur a viis suis et vivat tu enim es scrutans corda et occulta praenoscens tu nostri infirmitatem nostram converte nos deus et pone lacrimas nostas in conspectu tuo et sana vulnera nostra medicamento paenitentiae ne pereamus Dom. Quadragesimae
a00235 A Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis operemur bonum quod praecepit dominus et quaeramus ab eo misericordiam suam quia clemens est ad ignoscendum nos Dom. Quadragesimae

Pages