A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11801 - 11850 of 13947 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00571 A Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit Ruperti Bingensis
a00572 A O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes Comm. plurimorum Virginum
a00579 A O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit XI milium Virginum
a00580 A Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit XI milium Virginum
a00581 A Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt XI milium Virginum
a00582 A De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant XI milium Virginum
a00583 A Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur XI milium Virginum
a00584 A Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur XI milium Virginum
a00585 A Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae XI milium Virginum
a00586 A Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant XI milium Virginum
a00587 A Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit XI milium Virginum
a00590 A O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit In Dedicatione Ecclesiae
a00591 A Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia In Dedicatione Ecclesiae
a00592 A O orzchis ecclesia armis divinis praecincta et hyacintho ornata tu es caldemia stigmatum loifolum et urbs scientiarum o o tu es etiam crizanta in alto sono et es chorzta gemma In Dedicatione Ecclesiae
a00593 A O coruscans lux stellarum o splendidissima specialis forma regalium nuptiarum o fulgens gemma tu es ornata in alta persona quae non habet maculatam rugam tu es etiam socia angelorum et civis sanctorum fuge fuge speluncam antiqui perditoris et veniens veni in palatium regis In Dedicatione Ecclesiae
a00597 A O Bonifaci lux vivens vidit te similem viro sapienti qui puros rivulos ex deo fluentes ad deum remisisti cum viriditatem florum rigasti unde es amicus dei viventis et cristallus lucens in benevolentia rectarum viarum in quibus sapienter cucurristi Bonifacii
a00601 A Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria De BMV
a00602 A O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos De BMV
a00603 A Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est De Trinitate
a00605 A Ave spes nostra dei genetrix intacta Nativitas Domini
a00611 A Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto Hedwigis
a00612 A Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena Hedwigis
a00613 A Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum Hedwigis
a00614 A Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis Hedwigis
a00615 A Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona Hedwigis
a00615.1 A Gaude solum Slesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona Hedwigis
a00617 A Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae Hedwigis
a00618 A Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili Hedwigis
a00619 A Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam Hedwigis
a00620 A Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare Hedwigis
a00621 A A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu Hedwigis
a00622 A Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat Hedwigis
a00628 A Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata Hedwigis
a00629 A Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus Hedwigis
a00630 A Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere Hedwigis
a00631 A Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur Hedwigis
a00632 A Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes Hedwigis
a00633 A Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum Hedwigis
a00638 A Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius Hedwigis
a00640 A Alma pupillorum mater per climata mundi stella micans et labe carens depelle reatum stigmataque portans domini tu quae voluisti tot penis insigne tuum corpus macerare plaude satis quod visceribus patienter amasti ferre jugum Christi regnum caeli meruisti Hedwigis
a00641 A Adest dies laetitiae lucens Christi familiae a virtutum lumine sanctissimae feminae Hedwigis
a00642 A O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia Hedwigis
a00642.1 A O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia Hedwigis pia Hedwigis
a00643 A Haec est Hedwigis beata cujus vitae fama grata clarior sideribus lucet ex operibus
a00644 A Amicta sole femina Hedwigis est haec domina quam Christus jam decoravit et in caelo coronavit Hedwigis
a00645 A Glorietur in hac die jugiter Silesia sonent laudum melodiae cordis ex laetitia alleluia consonet ecclesia nam Hedwigis hinc transivit sed cum Christo semper vivit alleluia consonet ecclesia vallis Trebnitiae jucundetur clerus psallat plebs laetetur alleluia consonet ecclesia miserere miserorum deo digna et tuorum esto memor memorum alleluia consonet ecclesia Hedwigis
a00646 A Confitemini domino quoniam bonus qui timentibus se liberatis de aegyptiaca servitute dat escam omnis saporis suavitatem habentem Corporis Christi
a00647 A Super flumina dulcedinis hujus suavissimi sacramenti in hac terra aliena caelestem Jerusalem speculantes hymnum cantemus domino de canticis Sion Corporis Christi
a00651 A Confitebor tibi domine in toto corde meo qui exsistens panis in te multiplicas in anima te digne sumentis virtutem Corporis Christi
a00653 A Magnificat dei patris virginisque matris unigenitum chorus cunctorum fidelium quibus in peregrinatione praesenti ad suorum cordium consolationem sub specie panis et vini dedit pretiosum corporis et sanguinis sacramentum Corporis Christi

Pages