A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 4001 - 4050 of 14004 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 004816 | A | Satagebat igitur Martha soror Mariae Magdalenae circa ministerium quae sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus | Mariae Magdalenae |
| 004817 | A | Satagente circa frequens ministerium sorore sua Maria sedens secus pedes domini audiebat verbum illius | Mariae Magdalenae |
| 004818 | A | Satiavit dominus quinque milia hominum de quinque panibus et duobus piscibus | Dom. 4 Quadragesimae |
| 004819 | A | Satis est laudabile ad gloriam Vincentii festivitate ejus devote celebrare | Vincentii |
| 004820 | A | Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores quomodo ceciderunt fortes in bello et perierunt arma bellica inclyti Israel flete | De Regum |
| 004821 | A | Saule frater dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis spiritu sancto | Conversio Pauli |
| 004822 | A | Saule quid persequeris martyrem meum Stephanum ego te faciam servum meum | Stephani |
| 004823 | A | Saule Saule quid me persequeris quis es domine ego sum Jesus quem tu persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare | Conversio Pauli |
| 004824 | A | Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos domini abiit ad principem sacerdotum et petiit illum ut ubi invenire hujus viae viros vinctos perduceret Jerusalem | Conversio Pauli |
| 004825 | A | Saulus autem tremens ac stupens dixit ad Jesum domine quid me bis facere ait autem dominus ad eum surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere | Conversio Pauli |
| 004826 | A | Saulus qui et Paulus magnus praedicator a deo confortatus convalescebat et confundebat Judaeos | Pauli |
| 004827 | A | Sciamus omnes quia dominus ipse est deus cui jubilemus et serviamus et laudemus nomen ejus in laetitia | Dom. per annum |
| 004828 | A | Scientes quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus nox praecessit dies autem appropinquabit | Dom. 1 Adventus |
| 004829 | A | Scimus quidem te pater desiderare Christum sed salva sunt tibi praemia tua nostri potius miserere quos deseris pater | Martini |
| 004830 | A | Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti | Omnium Sanctorum |
| 004831 | A | Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex | Pauli |
| 004832 | A | Scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere | De Job |
| 004833 | A | Scio quod Jesum quaeritis crucifixum surrexit alleluia | Dom. Resurrectionis |
| 004834 | A | Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit | Vigilia Nat. Domini |
| 004834.1 | A | Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia veniet et non tardabit alleluia | Vigilia Nat. Domini |
| 004835 | A | Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis postquam autem surrexero praecedam vos in Galilaeam ibi me videbitis dicit dominus | Dom. in Palmis |
| 004836 | A | Scriptum est enim quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus vos autem fecistis illam speluncam latronum et erat cottidie docens in templo | |
| 004837 | A | Scriptum est in prophetis et erunt omnes docibiles dei alleluia | Fer. 4 Pent. |
| 004838 | A | Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eum domine | Comm. unius Martyris |
| 004839 | A | Sebastianus dei cultor studiose curabat sub absconso chlamydis sanctorum animas confortare spem promittens et gloriam consequi sempiternam | Fabiani, Sebastiani |
| 004840 | A | Sebastianus dixit ad Nicostratum salvator noster pro peccatoribus dignatus est suam exhibere praesentiam | Fabiani, Sebastiani |
| 004841 | A | Sebastianus dixit Diocletiano perfido ad hoc me dominus resuscitare voluit ut contester vos jam desistere sanctos ejus persequi | Fabiani, Sebastiani |
| 004842 | A | Sebastianus dixit Marcelliano et Marco non vos seducant blandimenta mulierum | Fabiani, Sebastiani |
| 004843 | A | Sebastianus Mediolanensium partium civis quem perfuderat deus gratia ab omnibus amabatur | Fabiani, Sebastiani |
| 004844 | A | Sebastianus vir christianissimus quem occultabat militaris habitus et chlamydis obumbrabat aspectus | Fabiani, Sebastiani |
| 004845 | A | Secundum magnam misericordiam tuam miserere mei deus | |
| 004846 | A | Secundum multitudinem miserationum tuarum domine dele iniquitatem meam | Dom. Quinquagesimae |
| 004847 | A | Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 004848 | A | Secus pedes domini astans incessanter crine soluto diva vestigia osculatur lacrimis plena | Mariae Magdalenae |
| 004848.1 | A | Secus pedes illius astans incessanter ore sacrato diva vestigia osculabatur lacrimis plena | Mariae Magdalenae |
| 004849 | A | Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis per diversa orbis spatia gratia crescente fama ejus praecelluit | Medardi |
| 004850 | A | Sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis alleluia | Dom. post Ascensionem |
| 004851 | A | Sed ne incassum diu quaerentium manus laborarent et corpora eadem nocte Gamaliel Migetio apparuit viro simplici et anachoreticam vitam ducenti | Inventio Stephani |
| 004852 | A | Sed venit hora ut omnis qui interficit vos alleluia arbitretur obsequium se praestare deo | Dom. 6 p. Pascha |
| 004853 | A | Sede a dextris meis dixit dominus domino meo | Dom. per annum |
| 004854 | A | Sedebit dominus rex in aeternum | |
| 004855 | A | Sedente Jesu super montem Olivetum accesserunt ad eum discipuli ejus secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi | Dom. 24 p. Pent. |
| 004855m1 | A | Sedente Jesu super montem Olivetum accesserunt ad eum discipuli ejus secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi | |
| 004856 | A | Sedentes in tenebris et umbra mortis illumina domine deus Israel | Sabbato per annum |
| 004857 | A | Sedere autem mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo | |
| 004858 | A | Sedit angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis nolite metuere dico vobis quia illum quem quaeritis mortuum jam vivit et vita hominum cum eo surrexit alleluia | Dom. Resurrectionis |
| 004858.1 | A | Stabat angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis nolite metuere dico vobis quia Jesus quem quaeritis mortuum jam vivit et vita hominum cum eo surrexit alleluia | Fer. 2 p. Pascha |
| 004858.2 | A | Sedit angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis | |
| 004858.3 | A | Nolite metuere dico vobis quia ille quem quaeritis mortuus jam vivit et vita hominum cum eo surrexit | |
| 004859 | A | Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum aliud centesimum et aliud sexagesimum | Dom. Sexagesimae |