H
Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1251 - 1300 of 1750 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07024 | H | Jam cursus horae sexies rotat diei tempora nos admonet per omnia laudes deferre debitas | Nunc Petrus orans genibus fidem futuram prospicit nunc viva Christus feminae instat fluenta tradere | Hoc solis aevo mystico tres patriarchae hospitat carnis figurae nuntios sub trinitatis numinis | Perfecta summi calculi et prima constat partibus quae data sese perficit tenetque mundi fabricam | Haec nempe Christe conditam manent tua potentia cujus potestas gloriae per cuncta regnat saecula | Amen | |
| a07025 | H | Ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo | Curros tunc et equos telaque naufragia ipsos et proceres set vaga corpora satellitum nigrorum videas nare ascis justitium triste tyrannice | Quae tandem poterit lingua retexere insignis pietas nominis unici cujus subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora misticis | Qui pontum rabidis estibus invium persultare vetas ut refluo in salo securus pateat te duce transeat et mox unda rapax ut voret impios | Quae jejuna heremi saxa loquacibus exundant scatebris et latices novos fundit scisa silex que sitientibus dat potum populis axe sub igneo | Instar fellis aqua tristifico in laco fit ligni venia mel velud Atticum lignum est quo sapiunt aspera dulcius nam prefixa cruci spes omnium viget | Implet castra cibus tunc quoque ninguidus illabens gelida grandine densius his mensas aepulis hac dape construunt quam dat sidereo Christus ab aethere | Nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves inveit alites quae collata in unum cum semel agmina fluxerunt reduci non revolant fuga | |
| a07026 | H | Jesu redemptor omnium qui morte mortem conterens ab inferorum abdito die resurgis tertio | Tu nos misellos quaesumus pro quos fudisti sanguinem ceno piatos criminum reduc polorum sedibus | Quo hi novum qui canticum tibi ovantes praecinunt adjuncti in caelestibus te perfruamur largius | Praesta | |
| a07027 | H | In matutinis surgimus et deo laudes decimus Christu Jesu domino in unitate gloriae | Choro sanctorum psallimus cervices nostras flectimus et genua prosternimus peccata nostra pandimus | Oremus deum jugiter vincamus in bono malum cum fructu poenitentiae votum perennis reddere | Christum rogemus et patrem Christi patrisque spiritum ut det nobis auxilium et repellat hostem invidum | Praesta | |
| a07028 | H | Inclyte parentis almae Christe pignus unicus membra quae labore fessa nunc repono lectulo cerne mittis hac benignus atque clementissimus | Tolle monstra stringe fibras et soporem tempera improba ne dum quiete praegravantur viscera daemonum fraude maligna sentiant piacula | Celsa propius ingens ori rata laudum cantica exstat ne eris celitus almi animo ferventior [...] tempus noctis valide | Ut per hoc noctis errarem de vincam viriliter expugnant cerulea spiritu nequissimo miscar tuis cum amicis supernorum civibus | Indito crucis vexillo tuae fortitaminis praesignatum cor et corpus alternis oraculis clipeo fideli gliscens in esse subtegmine | Increpet in te redemptor mille formis daemonum ut discedas nunc a nobis ipse tibi imperet procul ut effungiaris ab istis Christicolis | Me minere enim debes poenam tibi delictum intuitur membra Christi time fugam arripe sitque nobis ipse Christus praestus ad custodia | Confusus proculanso recedas cenobio intuere nos munitos crucis signum valide fuge prorsus fuge daemon esto tuis particeps | Usque diem illum magnum verique judicii tunc sanctos quos tu temptasti collungentur angelis eris quoque tu damnatus in aeterno uttro | Gloria carmen resonat patri atque filio spiritum qui semper exstat conjuncta aequalitas qui cum deo patre perfectaque trinitas | |
| a07029 | H | Inclyto regi polorum deferentes debitum puro corde plebs alumna personemus canticum nostrum ut ipse placatus diluat piaculum | Munus en primitiarum annuo recursio ipse ut rite praecepit olim prisco populo offerentes dedicemus jubilantes domino | Noxa ut procul detersa conferantur commoda fructum arbe jam illatum sacra Christi dextera tueatur ut repulsa cuncta sint pericula | Ulcus eminus remotum aeris incomodum perimens grando pellatur turbine cum nubium matura quaeque fruatur omnis turba hominum | Sobrie justae piaeque viventes in saeculo sacra virtute suffulti servientes domino collocari mereamur regno in aethereo | Polorum cives effecti hic ablutis sordibus potituri claritatem in supernis sedibus dulce resonantes carmen domini in laudibus | Rutilat ubi coruscum lumen pulso nubilo turme fulgide sanctorum colletentur domino candida veste togati in choro angelico | Ipse nobis sic instante impendat remedium ut caeleste potiamur infinitum gaudium aeternumque evadentes erevi supplicium | Mundialis cura procul auferatque omnia ingerens vitae caelestis alma desideria ut illuc corde directo deseramus terrea | Jura conservantes clara legalis dominica offerentes inlibata puritatis hostia ut per haec possideamus vitam sine macula | Tus oblatum regi almo refraglet ambroseo odore Christo aeterno sacro in altario mystica simul ingectu caritatis unctio | Ipsum nunc omnes rogemus caelitus ut praebeat gratum a nobis oblatum quod ipse suscipiat munus per quod in aeternum regnum nobis augeat | Abluat nostrorum omne delictorum facinus purget et pius in nobis prave quod deliquimus praemium aeternitatis tribuat propitius | Rura florida vivorum decore vernantia absque termino fruentes cum divina gratia liberi ingrediamur in aeterna patria | Uni domino conexi Jerusalem inclyta susceptos in se retentet in sanctorum agmina regnum adepti simulque caeli habitacula | Manenti sit laus patri honor atque gloria inclyto unatim proli infinita gratia spiritu simul cum almo per aeterna saecula | Amen | |
| a07030 | H | Itote populi psallite praepetes Judas cum socio Simone caelibes in festa vadant coetibus inclytis jam cunctis tribuant gaudia servulis | Vox ecce resonat principis efferi voventes illico reddite servuli vota quae domino promittis inclyti ut vestrum accipiant munus apostoli | |
| a07031 | H | Laudem Christo plebs dicata concinnat in saeculis qui sacravit sacerdotem comparem apostolis et remedia concessit exquisita populis | Exsultet chorus fidelis laetent in praecordiis de manu sacerdotali praecepturi hostiam Christi corporis perenni comitante gratia | Caelo refulgens lumen replevit discipulos et doctrina gratiarum pervenit in posteros regnum hoc sacerdotale quod presentes cernimus | Benedictionis donum et corona gloriae indumentum nuptiale praemium septemplici decoravit hunc doctorem Christus suo munere | Ipse populum et clerum per hujus suffragia protegat in suo templo pietatis dextera et attollat in futuro indulta facinora | Quaesumus tuam petentes aeternam clementiam annua recursionis per longa tempora ut hunc diem celebremus cum summa laetitia | Gloriam canamus patri cum honore debito filioque redemptori simul et paraclito qui regnat per infinita et aeterna saecula | |
| a07032 | H | Laudes sanctorum martyrum quos sacra fecit passio Christi conformes gloriae puris canamus mentibus | Quos de futuris praemiis securos caeli milites nec mundi vobit vanitas nec terror fregit impius | Non tenebrosi carceres onus cervicis ferreis non manices vel compede mentes mutarunt gaudia | Aeterni fontis etiam semel rigati poculo sitim praesentis temporis refrigerabat spiritus | Negato pane fortius non famem sentit sanctitas quos pascit verbo solito fide bibebant uberes | Cordis probato robore ver cantes tot molestias agon suscepit publicus vitam petentes martyres | Sic sancti quos non fregerant carcer fames et vincula alacres in supplicia mundi vicerunt principem | Suum factorem dominum Christum sequentes martyres post ignes cruces gladios aeternis florent praemiis | |
| a07033 | H | Martyris gestans Zoili coronam obviam Christo properanter ibit civitas quoque pretiosa portans dona victoris | Hoc colunt cives velut ipsa membra cespes includat suos et paternos servet amplectens tumulum beati martyris ossa | Noster et nostra puer in palaestra arte virtutis fidei collybo cunctis horrendum didicit domare milibus hostem | Martyrum nulli remeante vitae contigit terris habitare nostris solus tu morti propriae superstes vivis in urbe | Solus occurrens numerosiores martyrum turbas domino parasti solus praedives pietate multa luce frueris | Martyres servas patriam coronas deditam sacri chorus inde surgit tendit in caelum niveis togate nobilitatis | En Zoile tuae victoriae palmam clerus hic tantus peperit triumphum et sacerdotum infolata domus celebret votum | Gloriam psallat | |
| a07034 | H | Miracula primaeva himnorum modula clara | Angelica promserunt nascente domino ora | Videlicet paucis infusa celitus dona | Resumeret terrestri pastorum acie visa | In aetheri jam quidem himnorum retulerant ordo | Cum trium hora juvenum fornacis igne devicto | Veterique patri filio jam tuncet ipsis ad junctio | Suns erant himnum laudium cunctorum vitaeque adulto | Olimpia dis ambitu quodque terreni circuitus gyro | Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato | Toth sacra toth rara himni Zabere arcet amena | Ad nuncque celebrat per tot piae orbe diffusa | Nitens ecclesia divino sacramento locata | Tandemque et redemptor sacrum cene tempus adimplens | Aeterno sit patri himnum concentum apostolico solvens | Vestigia beata orationis causa convertens | Exiit in montemque eum exorare parentem | Rector quoque fidei et unctis per saecula magister | Admonet et Paulus ut pupulus meus loquam et himnus | Nam ex hoc surrexit sacrata dogma himnorum | Lario papa Ambrosio caecerisque mere istorum | Ad laudem divinam himnorum sic confidere modos | Nunc claudes domini nunc martyrum narrant triumphos | Omnesque caelibem diri vate vocibus sonos | Et dulces reddere factori omnium melos | Dei summa gloria laus et laetitia constat | In his et trinitas laudatur et ecclesia fraglia | Dum himnum dicimus honorem et gloriam damus | Himnum dum canimus ecclesia vota monstramus | Tandem et omnium finem noxiarum optamus | |
| a07035 | H | Nativitatem pueri * | |
| a07036 | H | O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens | Jacobi |
| a07037 | H | O verum regimen Christe fidelium qui vita vives hac pia veritas lustrans conspicuo lumine credulos obscurans quoque perfidos | Tu es unigena alma redemptio tu verus genitor nosque clientuli tante lacrimis pectora tundimus intende pie supplices | Rectores humiles quaesumus patriae cum cunctis sibimet plebibus creditis directo itinere inclyte ducito dans pacis bona omnibus | Moysi qui famulo ad precem intuens ponti purpurea equora dividens traducis cuneos Israheliticos siccato maris alveo | Et qui ad nihilum principis illius pharaonis opus calle potissimo calcando rediens impium ilico mersis limpha superfluens | Ejus quique pius questibus annuens frendens prevalide mox truculentior divinis Amalec plectitur hictibus consumptis suis omnibus | Dux esto placidus his tuis servulis virtus angelica illis adereat custus invigilet his tua gloria qui es summa benignitas | Ut tamquam vituli plebs tua commeans ex grege fidei ausibus liberis gentes barbaricas cornibus ventilet hac planta terat impios | Hostiles acies telaque bellica quae frustrat minitrat turba satellitum in necem populi tendere acrius everte deus funditus | Cujus praesidio inclytus belliger David opilio mente tyrannidem Goliam subigiens saxeo impetu laetus munere redditur | Post hunc qui etiam tempore postero judam munificum aefficis proelio clemens salvivica castra fidelium depellens cito tedium | Nostrorum gemitus aspice principum vulgi funerea murmura contuens ex justo jugulo deseca emulos tu regum pater omnium | Non nostris noceat pugio finibus set firmes animo principis inclyti in cunctis vigeat robore gratiae facti undique compotes | Defende populum vindice dextera quem sacro pretio sanguinis emtus est hac vero lavacri gurgite abluens toth sacras tibi militer | Victricem tribue Christe de hostibus palmam Christicolis caelitus regibus ex totis viribus te redamantibus vota vita et actibus | Nunc cepta peragant gressibus prosperis cum pace redeant sedibus propriis pactumque recinant hymnum in aetheris hujusce tibi vocibus | Sit trino domino gloria unico regnum perpetuum aucta perennitas qui semper famulis compta corona es regnans saeculis omnibus | Amen | |
| a07038 | H | Obduxere polum nubila caeli absconduntque diem sole fugato noctes continuas sidere nudas et lunae viduas carpimus olim | Aether dira micat igne corusco concussoque tremit cardine mundus caeli porta tonat raptaque credas axis aetherei claustra resolvi | Exscrescunt pluviis aequora ponti nec fines proprios jam freta norant terrarum tedio fluctuat unda errabunda secat arua carina | Portas nauta suos littora nauta secessusque suos nauta requirit hospes nauta satis vitibus hospes messes nauta super navigat hospes | Flentes agricole culta relinquant spectans naufragium triste laboris messi laeta natat semina census nati tecta pecus aruaque migrant cernas alta domus culmina ferri et mutatis locis lumina poni mestas inter aves ludere pisces in tremulis ladere tectis | Eversos videas arbore nidos pullis cum teneris per freta duci nec matrem exilio ponere curas majoresque metu congere fretus | Spectat turba virum turba fenestris spectat feminei turba pudoris deploratque fame turba praecantum victum navigiis nauta ministret | Jesu parce tua morte redemptis prior diluvium pertulit aetas ut mundaret aqua crimina terras sed mundata tuo sanguine terra est | Rarum missa ferens ore columba ramum pacifere munus olivae exutas loquido flumine terras laeto significet lapsa volatu | |
| a07039 | H | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | |
| a07040 | H | Quarto die jam foetidus vitam recepit Lazarus mortisque liber vinculis factus supprestis est sibi | Rivos cruoris torridi contacta vestis obstruit fletu rigantes supplices arent fluenta sanguinis | Solutus omni corpore jussus repente surgere suis vicissim gressibus aeger vehebat lectulum | |
| a07041 | H | Rector redemptor et conditor qui tuis olim servulis hujus dedisti servulis hujus dedisti saeculis objecta menta temnere | Nobis refunde caelitus tuum patrisque comparem quo corda nunc tepentia coffraglent igne proprio | Ille relictis terreis te inspirante perciti strages secuti corporum regnum poli adepti sunt | Prostrati unde quaesumus quo ob trium formastis es hymnum deo per solvimus nunc cannabis recursibus | Ipsorum interventibus cunctos ablatos sordibus sursum reduc ab infirmis | |
| a07042 | H | Rex angelorum domine qui mundum verbo continens adesto nostris praecibus qui prospicis cuncta solus | Accipe quod oferimus nostrae primitiae munus qui Moysi praecipiens rerum dare primitias | Sati sacro altario primitiasque litamus quaestu Christe suscipias et postulata tribuas | Parce precamur frugibus simulque cunctis germinus nec grandinis interitus labores nostros diluas | Ut cunctaque salvaverisque nostro victo pertinet legitimae offerimus de munerumque debitum | Qui pro humano genere sacro fudisti sanguine ut nos amorte eriperes dextera tua protege | Suscipe rerum domine primitias plebi tuaeque tibi obtulimus in templo hoc sanctissimae | Salvaque tua gratiam quem hos abentes habentes munera misericors vocatus es tu propter nos omnipotens | Inspiraque principibus ut pie regat populos qui sanctis ab altissimo cuncta regis in saeculo | Da clericis concordiam da plebibus custodiam ut sequoque ab invidem caritatis ad socient | Solve captivos domine compeditosque redime cunctos dispersos congrega et pacis tuae condona | Praesta | |
| a07043 | H | Sacrae virginis triumphum prosequatur laudibusque viriliter certando hostem vicit improbum et servando caritatem meruit praeconio | Ipsis primum dum in esset infantula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et nec lectis simulacris tus offerre pudica | Quae paterna ridens flagra quoque respuit nec intendens pravis verbis aurem cordis appulit sed sereno nitens vultu aegra quaeque pertulit | Ipso nomine beata se Christina didicit a pellari virgo pia et a Christi nomine derivatum pandens suum esse sic vocabulum | Patre namque perfurente illa celso gaudio exsultabat et erumna caelestis edulio depellere hac supernis incumbebat praemiis | Nulla irascebat nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta proferens certamina insidebat cruciatum perditu versunia | Duobus itaque victis profanis judicibus varia tormenta portans Juliano pessimo innitens ecce tante finis ista vita jaculo | Teque almae dei virgo cujus ista canimus lava cunctis supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Gloria patri | |
| a07044 | H | Sacrum tempus in calculo anni revolbit circulus resonet laus in coro ex ore plebis et clero Christum deum hymni dicent qui Siriaco martyri Pauleque ejus socie robur dedit constantiae | Praeses namque cartaginis illius erat temporis anolinus terribilis nomen gestabat immanis | Instat sanctos perquirere signato Christi nomine mox Siriacum et Paulam Silvanus duxit in aulam | Tunc sciscitati martyres fatentur deum in caelis nam non litare idolis almis professi sunt verbis | Ex hinc verba mulcentia sanctorum linit pectora set temnunt vana delubra et Christum credunt in astra | Judex repletus furia sacrata tundit corpora poenarum mutat genera corda non mutat credula | Juxta beneque arbores palmarum caesi martyres latidum hictu animae migrant polorum in aede | Moxque Silvanus corpora ignis projecit in flammam sed imber ingens et caelis extinxit impetum ignis | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et quae postcunt adtribue | Quo dum vita peragimus eluas nos a vitiis et emendati moribus pollere fac virtutibus | Deo patri | |
| a07045 | H | Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi displicent te adjuvante vincamus salvasti nos vigilantes custodi nos dormientes | In pace in idipsum securi requiescamus exsurgentes diluculo sobrie te adoremus | Peccata nostra ablue et miserere nobis deus qui regnas in perpetuum adesto nostris praecibus | Qui es unus potentia dele nostra cirografa ut tua semper gloria cuncta laudemus per saecula | Amen | |
| a07046 | H | Tuba clarifica plebs Christi revoca hoc in ecclesia votiva gaudia fide eximia celebra monita confitere piacula | Rite magnalia clange deifica celicas januas patentes intona quos dira truserat veneni invidia jam Christus cuncta reserat | Sit fera framea serpentis lancea adam proto plaustum primaevum incolam Eva feminea polluit labia et expulit a patria | Usurpant vetita ligni pomifera deceptis oculis cernunt squalida exusta corpora flamma anguifera dolendo gignunt pignera | Epithalamia usque dum reddita voce paradica receptant gratiam crescite clamitat replete aridam ornate tori talama | Pistis nardifica arba ambrosea cum Christum caelicum virgo puerpera redimens miseros ad vitam invitat plaudete evangelizat | Choreis timphanis exsulta musica et redde domino vota perennia qui crucis gloriam eruit animas quas coluber momorderat | Pusilla copula assume fistulam liram et tibiam praestepe canticam voce organica carmen melodia gesta psalle divitica | Fecunda domine praesentes nuptias prole dignissima qui tibi serviant et tuo nomini gratias referant benedictique permaneant | Cithara jubila cimbala concrepa cinara resona nablum tripudia excelso domino qui regit omnia per cuncta semper saecula | Amen | |
| a07047 | H | Verus redemptor Christe lumen luminis imago patris splendor invisibilis de patre natus antecedens tempora ex matre vero prodiens in tempore promissionis foedus implens devite | Tu es sacerdos tu sacerdotes creas tu principatum sortis hujus floride Aaron dedisti consecrator inclyte perfusione sacrosancti unguinis et veste sancta cultum ejus praeparans | Sublime cujus in caput praemittitur nitens Olympo mitra auri lamina stola decoris vestimento foderis ambitus idem quem sacratam nuntiat impressa vestis et colorum dignitas | Coccus jacintus torta bissus purpura cultus dicati preferentes gloriam vesti sacrate hora tintinabulis erant corusca rite dependentibus ut templum intrans audiretur pontifex | Distincta gemmis pulchritudo pectoris affigebatur sub figuris optimis smaragdus illic sardius topadius Onicinus carbunculus ligurius saffirus yaspis et nitens crisolitus | Berillus inde seu acates fulgidi cum ametisto ordinis sui loco distinctionis jurae illis positi dabant future gratiae signaculum quo haec figurae nuntiarent te deum | Hujus dicate sacramentum gratiae temptum per umbras transiendo saeculi pervenit ad te liberator domine ut que figure praecinebant mystice completa in te veritas ostenderet | Hinc finis ipse legis ad justitiam mundi reatum proximam detergere oblatus ipse tu oblator consecrans in patris aram collocatam victimam hoc sacramento suscitans aecclesiam | Caput qui factus et ducatur providus duces in illam praesulesque collocans quorum regantur instruenda legibus ut erudita gratia pontificum vitare possit damna seva mortium | Hinc te corona Christe fratrum postulat sacra hujus clara hujus gratia descendat in his quos futuros praelegis uni columbae praeferendos principes apostolatus gratiam his conferens | Sit trinitati | |
| a07048 | H | [...] doctrina ac defunctis fidelibus a te detur paradisus | Vigens in nos dilectio pura et sancta actio splendeat virginitas | Sit tibi semper gloria ingenite cum genito una cum sancto spritu in sempiterna saecula | Amen | |
| a07049 | H | Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et neglectis simulacris thus offerre pudicum | Quae paterna deridendo flagra vel suspiria non attendit prava verba corda ad haec non posuit sed sereno poenas vultu sustulit viriliter | Ipso nomine beata quod Christina dicitur appellari virgo pia sed a Christi nomine derivatum patet suum esse sic vocabulum | Paternam fide probatam iram temnens despuit celso gaudio oblecta divinitas gratulat depellebat hac supernis incumbebat praemiis | Nullum hanc tormentum fregit nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta perferens certamina insidebat cruciatus perdita vesania | Caeditur namque suspensa virgisque pertunditur aeneum que vas repletum resina et oleo pice simulque torrente ibi alma mittitur | Undis impressa marinis a Christo eripitur serpentium omnigenam depulit saevitia mortem simul hac tormenta reputans pro nihilo | Tribus itaque devictis profanis judicibus trinitatem confitendo triumphat feliciter sic e saeculo vocata migrat ad caelestia | Tuo namque in honore virgo sancta canimus juva cunctos supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Et tu Christe rex immense audi preces supplicum vocem accipe cunctorum culpas dele scelerum haec in festa hic orantes esto in subsidium | Gloria patri | Christinae |
| a07088 | H | Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cujus superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen | Thomae Cant. |
| a07189 | H | Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinusque personaliter | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitus | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen | De Trinitate |
| a07189.1 | H | Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen | De Trinitate |
| a07205 | H | Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater | |
| a07221 | H | Christi caterva clamittet rerum parenti proximas quas esse sentit gratias laudesque promat maximas | Vatum poli oracula perfecit olim tradita cum nos redemit unicus factoris orbis filius | Verbum profecto proditum | Tulit reatum criminum | Sumensque nostrum pulverem | Mortis peremit principem | A matre natus tempore sed sempiternus a patre duabus in substantiis persona sola est numinis | Venit deus factus homo nitescat ut cultu novo renatus in nato deo factus novus vetus homo | Natalis hinc ob gaudium obans tropheo gentium renata plebs per gratiam haec festa praebet annua | Adventus hic sollemnibus votis feratur omnibus quo sustinere convenit tanti diei gloriam | Secundus ut com coeperit orbemque terror praesserit sucurrat haec humillima susceptionis dignitas | Deo patri | |
| a07239 | H | Christe immense dominator sancte custodi plebem quam tu redemisti sanguine sacro tuo pretioso ipse salvasti | Claritas fulgit dominusque fecit in Bethania ad Lazarum venit quem suscitavit et gloriam suam manifestavit | Maria autem domi retenta quem exspectabat pietas immensa illi occurrit et annuntiabit sororque Martha | Magister adest occurrunt sorores et lacrimantes Christum confitentes sic meruerunt ut viderent fratrem suum resurgentem | Ad monumentum exclamabat Jesus Lazare veni dominusque tecum ille surrexit et omnis caterva ibi convertit | In Samaria ut homo sitivit et mulieri peccata dimisit caecus enim natus lumen magnum vidit in Siloe | In Samaria fecit confitentes in Bethania Lazarum surgentem surdos audientes et mutos loquentes quos visitavit | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spirituique sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen | Dom. 3 Quadragesimae |
| a07292 | H | Sanctissime o Jacobe frater qui es in genere Joannis evangelistae pro nobis ora sedulae | Qui supplantator diceris supplanta nos a viciis ut tuis sacris precibus jungamur poli civibus | Vigilia Jacobi |
| a07310 | H | Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen | Jacobi |
| a07316 | H | Jocundetur et laetetur augmentetur fidelium concio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio | In hac die in qua pie melodie reddunt laudes debitas celebretur decantetur sublimetur Jacobi festivitas | Psallat fretus caeli coetus orbis laetus plaudat nostras concio set cantantis auscultantis et laetantis pura sit devotio | Promat melos pandat caelos tangat theos cum sonoris vocibus terra sonet grates donet caelum tonet et resultet laudibus | Nihil mestum set honestum per hoc festum fiat inter omnia exaltetur consecretur et laudetur Jacobi victoria | Omnis mundus laetabundus sit jocundus hoc monet celebritas tam insignis tanti dignis viri signis miretur humanitas | O miranda o amanda o cantanda o felix festivitas o stupenda o colenda o legenda Jacobi sollemnitas | Trinitati unitati deitati sit decus et gloria triumphanti imperanti ac regnanti in caelesti patria | Amen | Jacobi |
| a07442 | H | Jam toto subitus vesper eat polo et sol attonitum praecipitet diem dum saevae recolo ludibrium necis divinamque catastrophen | Spectatrix aderas supplicio parens malis uda gerens cor adamantinum natus funerea pendulus in cruce altos dum gemitus dabat | Pendens ante oculos natus atrocibus sectus verberibus natus hiantibus fossus vulneribus quot penetrantibus te confixit aculeis | Heu sputa alapae verbera vulnera clavi fel aloe spongia lancea sitis spina cruor quam varia pium cor pressere tyrannide | Cunctis interea stas generosior virgo martyribus prodigio novo in tantis moriens non moreris parens diris fixa doloribus | Sit summae triadi gloria laus honor a qua suppliciter sollicita prece posco virginei roboris aemulas vires rebus in asperis | Septem Dolorum BMV |
| a07602 | H | Congaudentes cum angelis et cum choris virgineis festum colamus virginis Catharinae canticis | Quam dominus in carcere per columbam mirifice seua pavit fulcedine de dono suae gratiae | Hanc spiritus sic docuit sapienter ut decuit quod in in doctis praevaluit | De cujus sacro vulnere lac manavit per sanguine hoc non venit ex ubere sed a divino munere | Cujus lactis rigamine nos foveat rex gloriae ut in exitu animae donis fruamur gloriae | Praesta pater ingenite et tu fili altissime cum spiritu paraclito qui regnas in perpetuo | Amen | Catharinae |
| a07618 | H | Augustine deo cari colimus sollemnia ovantes tripudiantes concinamus carmina hymnum dulcem modulando suavi melodia | Augustinus deo carus hodie siderea ascensu felici laetus penetravit curiam meritis adeptus magnis paradisi gloria | Hic in terris adhuc manens moribus egregiis perditus divine junxit angelo consimilis Christe tuis inherendo jugiter vestigiis | Charitatis igne flagrans deum sicut debuit proximum velut seipsum equa laude coluit sic divine legis jussum ad implere studuit | Carnis suae appetitum menti victor subdit mentem creatori subdens ordinem hunc tenuit taliter vivendo justus incunctanter claruit | Unde laudes deo cuncti consonent Christicole genitori genitoque sanctoque spiramine cujus regnum gloriosum manet absque limite | Amen | Augustini |
| a07621 | H | Augustine praesul magne pro nostris erroribus pius intercessor clama piis Christi auribus veniam poscendo nobis tibi hanc laetemur vitam in aeterna requie dei contemplantes lucem revelata facie | Hujus nos benigne deus meritis eximiis emendare non desistas criminum contagiis nec tueri de digneris hostis ab insidiis | Haec concedas nobis prae annuat haec filius ad hanc gloria perducat nos amborum spiritus unus deus inquem oves orthos doxi credimus | Amen | Augustini |
| a07718 | H | Hymno dicto exierunt in montem Oliveti orabant omnes dicentes domine adjuva nos O JUDA | Ad Christum turba plurima venit Judaeorum agmine pacem Judas proferebat tradendo Dominum O JUDA Dum et locum obtineret tunc inter duodecim fraude facta pro argento vendidisti Dominum O JUDA | Bonum tibi profuisset nec nasci in saeculo quam per osculum iniquum vendidisset Dominum O JUDA | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a07731 | H | Exsultent modulis sobria pectora purgatis animis sint nova gaudia magna nam canimus qua pia possumus nostro sacra Hieronymo I Hic primus colitur quatuor amnium quos nobis tribuit fons paradiseus legis qui segetes caelitus irrigat manentes ope numinis I Aut flores alii pomave mystica aut nectar referunt sub nuce conditum sed noster stipitem firmiter asserit quo robur ferat arbori I Quantis tu meritis praemia comparas dum vertis fidei sacra volumina convulsis penitus sentibus haeresum purgas sancta novalia I Vultus Aethiopis silva perhorruit quae vero latuit mens erat angeli papae quam maceras corpus ut affluas aeternis modo fructibus I Te rerum genitor poscimus annue quem summis celebrat mundus honoribus ut nigra ex oculis nubila dimovens lux nobis tua fulgeat I Amen | Hieronimi |
| a07732 | H | Nunc laudes resonent cordibus intimis et sacris modulis jungite gaudia insigni meritis inclyto honoribus Paulae plaudite nomini I Paulae Romuleis colibus edite Paulae judaicis finibus abdite Paulaeque Hesperiis cetibus inclytae orbis plaudite cardines I Nato conspicuis orta parentibus fulgens Eustochii sidere at a colis Bethlaeis patrio clarior extitit jungens lumina lumini I Ventis acta ruunt carbasa protinus miscetur gemitus quam lacrimabilis clamant o genitrix dulcia pignora torquent viscera fletibus I Sed siccis oculis aequora navigas disrumpens geniti vincula sanguinis poenarum superant flumina gratiae fluctus fluctibus opprimis I Te rerum genitor poscimus annue summum quem dominum seacula praedicant Paulaeque irradiat pectore caelitus lux nobis tua fulgeat I Amen | Paulae |
| a07733 | H | Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen | Paulae |
| a07734 | H | Catharinae vox triumphum laude plena personet ferte palmas ferte lauros juncta passim lilia virgo vincit virgo mixtum lacte fundit sanguinem I In tyrannum par nec armis par nec ipsa viribus sola surgit et minantem ridet urget increpat vir puellae sustinere nescit unus impetum I Prodit artem docta vanis turba nodis texere verba luce clariora verba mellis aemula quae pudico ex ore manant tela jacta dixer is I Cedit agmen cedit ultro victa virtus hostium nec satis se Christiano censet auctam nomine ni tyranni vincat iras saeva vincit verbera I Hinc superstes virgo blandis provocatur artibus ast inanis horror atri supplet artes carceris orta cum mox alma noctem lux fugavit horridam I Sempiterna sit parenti sempiterna filio utriusque sempiterna sit tibi laus spiritus cui rependit mille grates caetus almus virginum I Amen | Catharinae |
| a07766 | H | Hymnum decantet domino pia mater ecclesia recolens festa annua Procopii sollemnia | O gloriose patrone nostrae salutis opifex ut digne demus cantica nostra disrumpe vincula | O pater pie et clare nobis succurre benigne nosque supplices respice vota servorum suscipe | Praesta pater per filium nobis aeternum gaudium una cum sancto flamine post hanc vitam in lumine | Procopii Sázaviensis |
| a07769 | H | O rex aeternae gloriae fideliumque redemptor fac nos devote colere martyrum festa hodie | Quique propter te domine sunt crucifixi hodie in diversis doloribus nos exaudias quaesumus | Flagellis hii afflicti sunt et felle hii potati sunt et spinis hii coronati et clavis perforati sunt | Ipsorum ergo meritis nos junge caeli gaudiis ubi regnas et imperas o lux beata trinitas | Decem Millium Martyrum |
| a07796 | H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas | Fer. 6 in Parasceve |
| a07796.1 | H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua brachia degna dulcia sanguineo rubore fluunt | |
| a07798 | H | Jesu dulcis memoria dans vera cordis gaudia sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia | Nil canitur suavius nil auditur jucundus nil cogitatur dulcius quam Jesus dei filius | Jesus spes paenitentibus quam pius es petentibus quam bonus te quaerentibus sed quid invenientibus | Nec lingua valet dicere nec littera exprimere expertuspotest credere quid sit Jesum diligere | Sis Jesu nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen | Nominis Jesu |
| a07799 | H | Jesu rex admirabilis et triumphator nobilis dulcedo ineffabilis totus desiderabilis | Quando cor nostrum visitas tunc lucet ei veritas mundi vilescit vanitas et intus fervet caritas | Jesu dulceo cordium fons vivus lumen menitum excedens omne gaudium et omne desiderium | Jesum omnes agnoscite amorem ejus poscite Jesum ardenter quaerite quaerendo inardescite | Te nostra Jesu vox sonet nostri te mores exprimant te corda nostra diligant et nunc et in perpetuum | Amen | Nominis Jesu |