Tp

Trope (broadly); see also specific types of tropes, such as Psl (prosula) and TpBD (troped Benedicamus domino)

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1101 - 1150 of 4100 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
509504.Tp13 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus
509504.Tp130 Tp SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es summum bonum nobis confer vitae donum precantibus per spiritum paraclitum | DOMINUS ..
509504.Tp133 Tp SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS ..
509504.Tp134 Tp Sanctus Rex sine principio nec habens in tempore finem | Sanctus Verbum Christe patris et par patriae deitatis | Sanctus Spiritus alme pari deitate manens in utroque | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Has tres personas unum facit una potestas Benedictus...
509504.Tp137 Tp Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra janua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA De BMV
509504.Tp14 Tp Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna
509504.Tp141 Tp Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp166 Tp Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis
509504.Tp168 Tp SANCTUS Verbo mandavit per verbum cuncta creavit SANCTUS | Quem sine virgo viro produxerat ordine miro SANCTUS | Ignis divine flammas consume ruinae DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O Deus aspice mitis et accipe vota precantum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Qui sine delicto crucis addictus maledicto QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Solveque vincula pelle pericula terge reatum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp18 Tp Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino conjugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne
509504.Tp19 Tp Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira jura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent
509504.Tp223 TpSa SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp32 Tp Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi regem caelesti gremio o genetrix in te concluditur qui spacio mundi non capitur nativitate caelestis concio laeta plaudit immenso gaudio angelorum regina diceris virgo digna laude prae ceteris humilitate sedes in solio supra caelos cum tuo filio salve salus humani generis virgo pura roga pro miseris in mediate illum quem [...] sacre nutrix absque contagio roga patrem ut dulcis filia jube nato ut mater propria virginate tua solatio fac fruamur cum tuo filio in excelsis
509504.Tp33 Tp Caeleste praeconium sonet vox fidelium ad dei magnalia virgo parit filium castitatis lilium dei plena gratia cujus natalitia stella prodit praevia quem paterna proprium vox testatur filium ad Iordanis flumina cujus sancta passio mors et resurrectio mundi lavant crimina jam in patris dextera sedens super aethera regnat super omnia cum paterno numine et cum sancto flamine ipsi laus et gloria
509504.Tp35 Tp SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS
509504.Tp36 Tp SANCTUS Deus orbis SANCTUS Paraclytus ipse est Christus SANCTUS DOMINUS Qui sedes super thronos angelorum DEUS SABAOTH Omniumque virtutum PLENI SUNT CAELI ET TERRA Tuae claritatis GLORIA TUA HOSANNA Qui venis judicare in die judicii IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp37 Tp SANCTUS Deus orbis ac protector SANCTUS Rex aetherium civium SANCTUS DOMINUS Rector atque consolator nostrorum reatuum DEUS SABAOTH Caelestium atque terrestrium PLENI SUNT CAELI ET TERRA HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp42 Tp SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH Caelestia sidera magna et infima PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA plasmatum populum et qui fore promit ore Christum et qui cosmi satorem permanentem IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA dulcis est cantica mellifIua nimisque laudabilia Organica trinum et unum laudemus omnes in hac aula Suscipe cum agmina angelorum carmina Ut dicat nunc OSANNA IN EXCELSIS In Dedicatione Ecclesiae
509504.Tp45 Tp Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp46 Tp SANCTUS | Divinum mysterium semper declaratur et mens infidelium tumens excaecatur firma spes credentium fide roboratur | SANCTUS | Fides est summopere credere in Deum panem sanctum edere et tractare eum jubet dicens Sumite hoc est corpus meum | SANCTUS | Panis prius cernitur sed dum consecratur caro tunc efficitur Christi sic mutatur quomodo convertitur Deus operatur DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | De vino similiter si sit benedictum tunc erit veraciter sanguis Christi dictum credamus communiter verum est non fictum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Nobis celebrantibus istud sacramentum et cunctis credentibus fiat nutrimentum ceteris negantibus sit in detrimentum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp48 Tp Osanna Dulcis est cantica | Melliflua nimisque laudabilia | Organica trine une deprecemur omnes in hac aula | Suscipe cum agmina angelorum carmina | Dicat nunc Osanna in excelsis
509504.Tp51 Tp SANCTUS Ex quo sunt omnia SANCTUS Per quem sunt omnia SANCTUS In quo sunt omnia DOMINUS DEUS SABAOTH Tibi gloria in saecula PLENI SUNT * Cui sit perpetuo laus decus omnis honor BENEDICTUS *
509504.Tp52 Tp SANCTUS Factor omnium SANCTUS | Reparator hominum SANCTUS | Consolatio miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | Supernorum terrenorum infernorum PLENI SUNT CAELI ET TERRA | Et omnis creatura GLORIA TUA | Omnibus admirabilis et ineffabilis OSANNA IN EXCELSIS | Conjungens ima summis BENEDICTUS QUI VENIT | Salvare cuncta IN NOMINE DOMINI | Nobis inspirando cooperando remunerando donis suis OSANNA IN EXCELSIS Stephani
509504.Tp56 Tp SANCTUS Genitor omnium ingenitus SANCTUS | Ejus unigenitus SANCTUS | Genitoris genitique spiritus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O quanta qualis quam suavis quam beata gloria Qua complentur continentur gubernantur omnia OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Quem caelestis harmonia dulci laudat symphonia OSANNA IN EXCELSIS Joannis Evang.
509504.Tp57 Tp SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp84 Tp SANCTUS Omnipotens pater ingenitus SANCTUS Filius omnipotens genitus SANCTUS Omnipotens quoque paraclitus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Sit tibi laus perpes quia tu Deus omnipotens es BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp86 Tp O quam dulciter voces ibi resonant ubi omnes sancti laudem Deo decantant SANCTUS | Sic et nos laudemus Dominum in terris quem angeli sancti laudant in excelsis dicentes SANCTUS | Quia tu solus facis mundum de inmundo munda nos quamdiu sumus in hoc mundo quoniam tu solus SANCTUS DOMINUS DEUS..
509504.Tp9d Tp Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509505.Tp010 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Caelitus informans saeva nos morte reformans MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Salvans a poena dans gaudia lucis amoena MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Turbae speranti vera pro pace roganti DONA NOBIS PACEM
509505.Tp014 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Christe Theos agie sator orbis nate Mariae MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis ... | Unica spes veniae via vitae nate Mariae | Agnus ... | Pacis primitiae patris hostia nate Mariae
509505.Tp017 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Cujus magnitudinis non erit finis MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui dominaris summis et imis MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui ultima tempora coaequas primis DONA NOBIS PACEM
509505.Tp1 Tp Hodie natus est nobis rex regum dominus hodie nobis Nativitas Domini
509505.Tp15 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi |Omnipotens altissime verbum patris et genite MISERERE NOBIS | Patri aequalis paracliti quoque individue compar MISERERE NOBIS | Parvulus natum in orbem quam magnus es in poli arce MISERERE NOBIS Joannis Evang.
509505.Tp18 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Danielis prophetia quem praedixit hunc Maria virgo Deum genuit MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Jam descendit ut mactetur plebs fidelis jucundetur ecce Christus sumitur MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Vitam confert agnus ille cui canunt chori mille verum corpus sumite DONA NOBIS PACEM
509505.Tp20 Tp AGNUS ..MUNDI Deus deorum creator omnium rex angelorum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Mortis exactor vitae reparator mundi redemptor MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Inferni vastator paradisi reserator perennis salvator
509505.Tp21 Tp AGNUS Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi MISERERE | AGNUS Quem vidi quem amavi quem edidi quem dilexi MISERERE | AGNUS Da gaudiorum praemia da gratiarum munera dissolve litis vincula astringe pacis foedera DONA NOBIS
509505.Tp23 Tp AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris | AGNUS DEI | Qui sedes ad dexteram patris | MISERERE NOBIS | AGNUS DEI
509505.Tp25b Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Fons indeficiens pietatis miserere miserere MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Auctor summe bonus bonitatis miserere miserere MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Pax aeterna dator caritatis dona nobis dona nobis DONA NOBIS PACEM
509505.Tp26a Tp AGNUS Fulgida qui regnas in majestate tute nobis tribue semper laudare AGNUS Alpha et 0 cui tripudiant agmina sanctorum atque omnia AGNUS Ipse ad patriam nobis perducat ubi est vera laetitia atque gaudia Omnium Sanctorum
509505.Tp32 Tp AGNUS .. MUNDI Jesu summi fili patris vivi per Mariam misere MISERERE | AGNUS DEI Jesu ductor pie bonae viae per Mariam miserere MISERERE | AGNUS DEI Jesu tuis laudibus instantibus per Mariam dona nobis DONA NOBIS PACEM
509505.Tp35 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Maria videns angelum deitatis nuntium per spiritus umbraculum virgo concepit filium MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Per virginalem filium fit nobis auxilium his cunctis circumstantibus et nobis celebrantibus MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Maria Jesum generat quem Johannes praedicat reges de Saba veniunt aurum thus myrrham offerunt DONA NOBIS PACEM
509505.Tp37 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Mortis dira ferens ut nostra pianda piares MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Ad vitam surgens ut nos sic vivificares MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Caelos ascendens ut nos in pace locares DONA NOBIS PACEM
509505.Tp39 Tp AGNUS .. NOBIS O Christe piissime consanguinae naturae humanae verus Deus et homo MISERERE | Qui pro nostra salute patri in cruce sacrificium obtulisti MIS
509505.Tp40 Tp AGNUS .. MUNDI O Christe piissime factus nostri particeps MISERERE NOBIS | AGNUS Qui pro nostra salute pependisti in cruce MISERERE NOBIS Rex regum gaudium angelorum lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio vera DONA NOBIS PACEM Dom. Resurrectionis
509505.Tp45 Tp AGNUS .. MUNDI Omnipotens verbum patris deitate coaevum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Vera salus hominum firmissima spes miserorum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Virtus cuncta creans pax omnia jure serenans DONA NOBIS PACEM
509505.Tp46 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Passio Christe tui quos traxit ab ore maligni MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Hi sunt salvati quoniam fuerant tibi grati MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Fac nos pace frui dum quosdam destruis igni DONA NOBIS PACEM
509505.Tp47 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Patris factus hostia mundans nostra crimina miserere miserere MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui nos tuo sanguine dignatus es luere miserere miserere MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Nostris cunctis hostibus subjugatis penitus tuam caelitus dona dona DONA NOBIS PACEM
509505.Tp48 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Plasmator rerum fons lucis origo dierum MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Pro nostris natus peccatis passus humatus MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Surgens scandisti populo qui pneuma dedisti DONA NOBIS PACEM
509505.Tp50 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Justus Abel agnum cui obtulit immaculatum MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Tu quem Johannes baptista in ripa Jordanis stupens et admirans digito demonstravit MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Christe patris unice qui semel introisti oboediens patri offerendo te ipsum hostiam vivam pro delictis nostris DONA NOBIS PACEM Stephani
509505.Tp51 Tp AGNUS .. NOBIS Quem laudant omnes caeli potestates virtus et imperium AGNUS Lumen mundi splendor atque jubilatio MISERERE NOBIS Agnus Qui residens sursum et abyssos sustinet donet nobis veniam Dom. Pentecostes

Pages