HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2601 - 2650 of 2893 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07000:02 | HV | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine hic nunc sat melius res pia panditur quam Christum resonant cordule meretrice | |
| a07000:03 | HV | Bellator domini verbo potentior doctrina pariter fine celebrior Christi sic igitur gloria cingitur ut florens vigeat hic et in aethere | |
| a07000:04 | HV | Ad nunc hic animas magna revolvere splendentes anhelat balsama fulgide gliscens egregia clangere libere ut dulcis revo ex musica flamine | |
| a07000:05 | HV | Rector dum populos docte reficeret gipsam cum doceret fragmine perdere turbam multiplici germine lauream caelesti rutilo agmine provehit | |
| a07000:06 | HV | Us tuus sic domini zelo fidelium convertens fluidos more rebellium ad scis cens opibus munere nobili abstractos baratro sublimat aethere | |
| a07000:07 | HV | Sed jam cum meritis digna rependere Christus cuncti potens rectae Leocritiam vellet mox lepidam virginem exstulit quae clarum famulum axe reconderet | |
| a07000:08 | HV | Tunc celsus solitum rite solacium prestans et placidum compte remedium cultum mox fidei dogmate ingerit adversans populis justa rebellio | |
| a07000:09 | HV | Exemplo praeconamus praedo per anxius conturbat patriam Jussu ne plebiam per cunctas plateas longe revolvitur quod princeps rabidus ex scitus imperat | |
| a07000:10 | HV | Regnantem tumidum respuit inclyta caelestis famuli mens deo praedita tandem praecipiti ductu notabili comprehensus sonuit moxque libere | |
| a07000:11 | HV | Optans o proceres temnite impium Christum aetheream credite principem vatem in pudicum rectae repellite qui cunctos populos igni recondidit | |
| a07000:12 | HV | Gaudens haec resonat culmine naviter nec non et alia quaesta suae fortia hunc mandant gladio vertice tundere nescam valeat turba recipere | |
| a07000:13 | HV | Adest intrepidus belliger annuens tandunt quem alapis sed rogat horridum extendens faciem verbere alteram alternans germine palma relidere | |
| a07000:14 | HV | Tunc signo fidei pectora servulus armat deifice aurea purpure colla lac tinea sanguine praedita in turbat domini instat et obsecrat | |
| a07000:15 | HV | Sic ictu gladii sidere conditur sic verbo fidei clare revolvitur adesto miseris quaesumus affatim per plexos praecibus solvere concite | |
| a07000:16 | HV | Assite gemitis poscimus ex scitis in flectens famulis nunc quoque numinis auditum placidum quo vererentur mentem ut praecibus sanctae revociles | |
| a07000:17 | HV | Ut rector deleat regna feroci ei conculcet validus dogmata impia adspiret fidei compte refulsio qua caeli reseret culmina fulgida | |
| a07000:18 | HV | Ut torquens haeresis longe resileat ut cultus domini altius emicet rectores patriae flore sedoleant adversos cunctos libere ventilent | |
| a07000:19 | HV | Sit vita populis sit quoque provida sanctis religio per luge tempora si trino domino gloriam sedula aeterno dominans inclyte saecula | |
| a07001:01 | HV | Anni peracto circulo adest dies celebrior natale nobis principis novans recurso temporis | |
| a07001:02 | HV | Quo matris alvo proditus diem petivit saeculi lucisque hujus prodige intravit ortum nesciens | |
| a07001:03 | HV | Tunc tu creator optimae cunabulis infantiae vectum per oras temporum perfectum aptas in virum | |
| a07001:04 | HV | Ob hoc deus te poscimus ut hujus assis questibus fovens rogantem munere poscentis audiens precem | |
| a07001:05 | HV | Quo lucis hujus terminum immaculatus transeat metam labentes saeculi pergens gradu imculpabili | |
| a07002:01 | HV | Auctor luminis filius virginis paterque matris filiusque patris qui caeco sedenti stipite petenti lumen dedisti | |
| a07002:02 | HV | Sedensque caecus tenebris oppressus quem voluerat sic nasceretur caecus in quem virtus sum omnibus credentibus comprobaretur | |
| a07002:03 | HV | Gaudetque caecus lumine receptus quem visitabat medicus excelsus a patre dilectus ut ablueretur mundi delictum | |
| a07002:04 | HV | Plebs Hebraeorum caelumque dixerunt parentes ejus vim per quisierunt qui caecus est natus a cujus virtute est illuminatus | |
| a07002:05 | HV | Parentes autem hebreorum fatentur ex utero matris caecus fuit natus eetatem habet ipsum interrogate dicat veritate | |
| a07002:06 | HV | Confident caecus qui fuerat factus ad me accessit prophetaque magnus cujus virtute oculos et corde sum illuminatus | |
| a07002:07 | HV | Fecitque luto de sancto sputo tegmen oculorum linivit a luto jussit lavari Siloe piscina me clarificavit | |
| a07002:08 | HV | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spirituique sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | |
| a07004:01 | HV | Christe precamur annue mistasque voces fletibus semper benignus et pius venturam in noctem suscipe | |
| a07004:02 | HV | Te corda nostra somnient te per soporem sentiant tuamque semper gloriam vicina luce concinant | |
| a07004:03 | HV | Vitam salubrem tribue nostrum calorem refice tetram noctis caliginem claritas tua illuminet | |
| a07004:04 | HV | Hymnis vota persolvimus vesperque sacrum poscimus nostrum delens chirographum tuumque praestans editum | |
| a07005:01 | HV | Christe qui regis omnia verbo alisque carnem nostram cruce illuminans eam perducis ad deum patrem | |
| a07005:02 | HV | Exemplum dans apostolis redemptionem corporis crucis ornatu floruit laetemur in te domine | |
| a07006:01 | HV | Christe salvator omnium caelorum sublimis deus tuam rogamus gloriam dum prona volvitur dies | |
| a07006:02 | HV | Jam sol urgente vespere occasu suo graditur mundum concludens tenebris suum observans ordinem | |
| a07006:03 | HV | Sic nos excelse domine precantes tuos famulos labore fessos diei quieta nox suscipiet | |
| a07006:04 | HV | Ut non fuscatis mentibus dies abscedat luminis sed tua protecti gratiam cernamus lucem prosperam | |
| a07007:01 | HV | Christe verus rex sanctorum et sacrator martyrum tu es veritas et via vitaque credentium tu optantibus das votum et beatis bravium | |
| a07007:02 | HV | Tibi laudum vota pandit cuncta coors fidelium qui servando et germano robur mox eximium concessisti ut vincerent dimicando zabulum | |
| a07007:03 | HV | Praeses namque mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fortes Christi milites noxiumque hostiarum immolari sanguine | |
| a07007:04 | HV | Illi poenas exspectabant Christi amore dediti dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpeti validisque offerenda corpora suppliciis | |
| a07007:05 | HV | Nos Christum nempe fatentes exsecramur idola et caelestem adorantes temnimus terrestria absit ut ritu profano inclynemus corpora | |
| a07007:06 | HV | Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres nexibus manus utrasque flexus invlovit rigor et calybs attrita colla duris ambit circulis | |
| a07007:07 | HV | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quosque Christus candidatis aggregat cohortibus miscet choris angelorum et coronat praemiis | |
| a07007:08 | HV | State nunc hymnistae cuncti voce votis munere atque in laudem sanctorum vox cunctorum insonet hic dies et festa nobis sit sacratum gaudium | |
| a07007:09 | HV | Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula |