HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2551 - 2600 of 2901 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a06915:13 HV Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria
a06915:14 HV Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo
a06915:15 HV Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes
a06915:16 HV Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis
a06915:17 HV Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii
a06915:18 HV Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui
a06915:19 HV Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium
a06915:20 HV Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit
a06915:21 HV Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret
a06915:22 HV Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit
a06915:23 HV Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia
a06915:24 HV Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi
a06915:25 HV Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones
a06915:26 HV Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius
a06915:27 HV Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt
a06915:28 HV Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica
a06915:29 HV Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt
a06915:30 HV His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus
a06915:31 HV Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter
a06915:32 HV Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum
a06915:33 HV Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis
a06915:34 HV Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica
a06915:35 HV Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui
a06915:36 HV En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis
a06915:37 HV Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium
a06915:38 HV Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum
a06996:01 HV Assunt o populi festa celebria quae felix revehit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi Hippolyti
a06996:02 HV Hinc namque Hippolytus tempore terrea despectans nivea scandit ad ethera cum solvens animam corpore vividam caelestem meruit sumere lauream Hippolyti
a06996:03 HV Dum dux belligeris esset hic agminis jussis Caesareis carcere martyrem servandum recipit qui cruce praevia dat caecis oculis perdita lumina Hippolyti
a06996:04 HV Cernens Hippolytus signa fabentia mox Christo domino credit et impia spernens daemonici dogmatis idola junctus christicolis vocibus increpat Hippolyti
a06996:05 HV Tunc Caesar rabido ferbidus impetu os sanctum lapide scindere praecipit longe dissiliunt fragmina dentium sed vox ingeniti praedicat unicum Hippolyti
a06996:06 HV Ferro praecalidis ignibus artifex format spiniferi spicula cardui quo rupta poenitus viscera martyris profundunt rosei flumina sanguinis Hippolyti
a06996:07 HV Hinc ad cornipedum terga ferocium innexum religant tractus in aspera vitalem subito inquid anelitum dirumque valvit vincere saeculum Hippolyti
a06996:08 HV Ob hoc suppliciter rex deus omnium rogantes petimus ut martyr inclytus assistat miseris fauctor et impetret confessis veniam corde piaculis Hippolyti
a06996:09 HV Sit vita locuplex frugibus affluis rerum prosperitas congrua polleat bellum dispereat pax bona profluat virtutes vigeant crimina transeant Hippolyti
a06996:10 HV Sit patri ingenito gloria maxima sit compar genito sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens perpetuis tempora saeculi Hippolyti
a06997:01 HV Aeternae lucis conditor lux ipse totus et dies noctem nec ullam sentiens natura lucis perpeti
a06997:02 HV Jam cedit pallens proximo diei nox adventui obtundens lumen siderum adest et clarus lucifer
a06997:03 HV Jam strati laeti surgimus grates canentes et tuas quod caecam noctem vicerit revertant rursus sol diem
a06997:04 HV Te nunc ne carnis gaudia blandis subrepant aestibus dolis ne caedat saeculi mens nostra sanctae quaesumus
a06997:05 HV Ira ne rixas provocet gulam ne venter incitet opus pervertat ne fames turpis ne luxus occupet
a06997:06 HV Sed firmamento sobrii casto manentes corpore totum fideli spiritum Christe ducamus hunc diem
a06998:01 HV Aeterne prolis patris et inclyte compar et esse qui nosceris spiritus almi certum hec temptiu tenens per tuum sevas in omnibus
a06998:02 HV Bartholomeus ecce discipulus tuus abitu sanctus et efferas apostolorum sorte mirifcas nunc ecce fulget ethere sublimis
a06998:03 HV Cujus dicata festus et prodeant nunc et Poeni munere populos cernere fovens nec no et imbuant caducas ex esse fortiter
a06998:04 HV Cujus precatus sublime pontifex te rogamus infirmis saeculi probra dimittas munera praebeas adsitque tuam gratia miseris
a06998:05 HV Bartholomeae martyr apostole dignare nobis esse per omnia saecula patronus et fave aeternos nosque beatos effice servulos
a06998:06 HV Tui precatur gratia faveat quos obsequellam conspicis affatim tibi dedisse supplices un ut cursu lavetis tempore saeculi
a06998:07 HV Si tibi laus Christe per omnia aeterno patri sitque potentia sit dono quoque gloria perpetim rursus qui regis omne saecula amen
a06999:01 HV Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae

Pages