HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2351 - 2400 of 2994 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a06518:03 HV Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna praemia
a06518:03.1 HV Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta
a06518:04 HV Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06652a HV Modulis nos ergo
a06780:01 HV Christe Jesu rex regum dominus noster ad esto praecibus pro defunctorum animas largam concedas veniam Pro defunctis
a06780:02 HV Te suppliciter poscimus pro quiescentium animas ut poena jehenne evadant ad requiem perveniant Pro defunctis
a06780:03 HV Redime eos omnipotens ab exterioras tenebras cum sanctos illos suscita in paradiso colloca Pro defunctis
a06782:01 HV Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti
a06782:02 HV Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit
a06782:03 HV Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem
a06782:04 HV Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi
a06782:05 HV Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant
a06782:06 HV Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit
a06782:07 HV Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum
a06782:08 HV At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra
a06782:09 HV Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus
a06782:10 HV Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet
a06782:11 HV Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores
a06782:12 HV Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat
a06782:13 HV Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat
a06782:14 HV Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno
a06782:15 HV Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget
a06782:16 HV Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti
a06782:17 HV Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore
a06782:18 HV Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum
a06782:19 HV Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro
a06782:20 HV Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat
a06782:21 HV Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat
a06782:22 HV Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi
a06782:23 HV Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur
a06782:24 HV Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit
a06782:25 HV Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena
a06782:26 HV Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso
a06782:27 HV Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille
a06782:28 HV Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores
a06782:29 HV Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens
a06782:30 HV Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est
a06782:31 HV Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas
a06782:32 HV Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo
a06782:33 HV Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo
a06782:34 HV Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus
a06782:35 HV Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram
a06782:36 HV Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli
a06782:37 HV Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit
a06782:38 HV Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram
a06782:39 HV Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens
a06782:40 HV Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem
a06782:41 HV Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis
a06782:42 HV Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans
a06782:43 HV Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas

Pages