HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2301 - 2350 of 2866 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a06514:14 HV Invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit plena te martyr tamen ut perempta poena coronat
a06514:15 HV Vidimus partem jecoris revulsam ungulis longe jacuisse pressis mors habet pallens aliquid tuorum te quoque viva
a06514:16 HV Hunc novum nostrum titulum fruendum Cesar Augusta dedit ipse Christus juge viventis domus ut dicata martyris esset
a06514:17 HV Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis
a06514:18 HV Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum
a06514:19 HV Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus
a06514:20 HV Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi
a06514:21 HV Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas
a06514:22 HV Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae
a06514:23 HV Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum
a06514:24 HV Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum
a06514:25 HV Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris
a06514:26 HV Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament
a06518:01 HV Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam
a06518:01.1 HV Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis
a06518:02 HV Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hanc hora distributus est
a06518:03 HV Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna praemia
a06518:03.1 HV Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta
a06518:04 HV Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06652a HV Modulis nos ergo
a06780:01 HV Christe Jesu rex regum dominus noster ad esto praecibus pro defunctorum animas largam concedas veniam Pro defunctis
a06780:02 HV Te suppliciter poscimus pro quiescentium animas ut poena jehenne evadant ad requiem perveniant Pro defunctis
a06780:03 HV Redime eos omnipotens ab exterioras tenebras cum sanctos illos suscita in paradiso colloca Pro defunctis
a06782:01 HV Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti
a06782:02 HV Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit
a06782:03 HV Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem
a06782:04 HV Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi
a06782:05 HV Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant
a06782:06 HV Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit
a06782:07 HV Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum
a06782:08 HV At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra
a06782:09 HV Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus
a06782:10 HV Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet
a06782:11 HV Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores
a06782:12 HV Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat
a06782:13 HV Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat
a06782:14 HV Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno
a06782:15 HV Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget
a06782:16 HV Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti
a06782:17 HV Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore
a06782:18 HV Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum
a06782:19 HV Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro
a06782:20 HV Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat
a06782:21 HV Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat
a06782:22 HV Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi
a06782:23 HV Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur
a06782:24 HV Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit
a06782:25 HV Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena
a06782:26 HV Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso
a06782:27 HV Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille

Pages