HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2251 - 2300 of 2893 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a06500:01 | HV | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | |
| a06500:02 | HV | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | |
| a06500:03 | HV | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | |
| a06500:04 | HV | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | |
| a06500:05 | HV | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | |
| a06500:06 | HV | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | |
| a06500:07 | HV | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | |
| a06500:08 | HV | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | |
| a06500:09 | HV | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | |
| a06500:10 | HV | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | |
| a06500:11 | HV | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | |
| a06500:12 | HV | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | |
| a06500:13 | HV | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | |
| a06500:14 | HV | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | |
| a06500:15 | HV | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | |
| a06500:16 | HV | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | |
| a06500:17 | HV | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | |
| a06500:18 | HV | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | |
| a06500:19 | HV | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | |
| a06500:20 | HV | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | |
| a06500:21 | HV | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | |
| a06500:22 | HV | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | |
| a06500:23 | HV | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | |
| a06500:24 | HV | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod piae postulant | |
| a06500:25 | HV | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | |
| a06501:01 | HV | Ad sanctae Agathae virginis festum sacratum sanguine tunc plebs pia concurrite Christoque vota reddite | |
| a06501:02 | HV | Haec virgo digna germine sed passione [...] mundi refellit noxia adepta est caelestia | |
| a06501:03 | HV | Haec naviter Christum amans ipsumque solum praedicans est temta jussu praeridis artam est ima carceris | |
| a06501:04 | HV | Temtata multis nam prius uti molaret idolis sed virgo sancta impiis libare renuit aris | |
| a06501:05 | HV | Tunc trox tyrannus acrius urit puellam caedibus pectus papilla tollitur castum corpus tunditur | |
| a06501:06 | HV | Magnus que Christi senior tunc claustra rupit carceris reddet papillas integras curat que omnis vulnera | |
| a06501:07 | HV | Sic sic puella sanctior tanto adepta praemio genu orando flectitur fundit que caelo spiritum | |
| a06501:08 | HV | Mox namque vir clarissimus scriptum tabe[...] mentem sacram pronuntians defens[...] | |
| a06501:09 | HV | Nam montis et ne incendium dum cu[...]pronus ad urbem flectitur claret | |
| a06501:10 | HV | Tunc e sepulcro martyris velum s[...] deferet cujus pia praesentia mox flam[...] | |
| a06501:11 | HV | Jam virgo nunc sanctissima plebi f[...] pro horum indulgentia pacis red[...] | |
| a06501:12 | HV | Qui enim conciper tuos magno ab [...] redde nos jam [...] jugo remo[...] | |
| a06501:13 | HV | Sit sanctis et fidelibus locus quietae aptior praesta tutelam orfanis subsidium que viduis | |
| a06502:01 | HV | Christe lux lucis deus angelorum vita sanctorum salus innocentum plebis conventis celebrantis festum accipe votum | |
| a06502:02 | HV | En tua virgo Dorothea sancta te sequens semper puro corde amat et suum corpus tibi castum servat menteque casta | |
| a06502:03 | HV | Duplici portat merito coronam dum manet virgo fudit et beatum sanguinem prompte proprium ad mortem ultro devita | |
| a06502:04 | HV | Judicis jussu capitur cruenti sicque flagellis cruciatur diris sed manet constans diridendo nigra idola muta | |
| a06502:05 | HV | Tunc duas gravi deditas in lapsu unam Christem suam et orarem parem callistes tibi conquisivit igne pietas | |
| a06502:06 | HV | Tenditur post hinc in catasta martyr sustinens poenas diu verberata sic deo dignam animam donavit sanguine fuso | |
| a06502:07 | HV | Theophilo mittit niveum puerum tribus cum rosis totidemque malis vidit et stupet nimium sagace munus et dignum | |
| a06502:08 | HV | Hic fide plenus vocitando Christum intima credi potuit tyranno caput abscissus meruit corona aetheris aula | |
| a06502:09 | HV | Nunc fave virgo precibus tuorum servulis praebe veniam malorum fac tuos nobis socios patronos longum in aevum | |
| a06502:10 | HV | Simus ut nostro placidi amore festa qui digno colimus honore pacis utamur pariter connexi munere digno | |
| a06502:11 | HV | Pestis abscedat fugiatque languor praemit jugum populos depelle sit quies functis medicina aegris vitaque apta | |
| a06502:12 | HV | Simul ut tecum Dorothea sancta aulam coelorum teneamus amplam nostra sic Christo praebeant ora canorem |