HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2151 - 2200 of 2901 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a02655:03 | HV | Captivos tuos tu exaudi domine lumen celorum largo presta lumina multorum linguas nodo solve vinculas non nos relinquas peccatorum grabium olim dimitte mala nostra plurima | |
| a02655:04 | HV | Praecepta mia offendentes miseriter clamantes deus in visibili rerum prophetas apostolorum praecone et infelices nos implemus monita tunc ad futurum reple nobis merita | |
| a02655:05 | HV | Vae nunc et nobis peregrinis miseris vel voluntates quos peccandi gerimus Christe ignosce qui ad te deposcimus hymnum canantes ante tronum glorie caelo fidei te oramus domine | |
| a02655:06 | HV | Gloria honor patri deo omnium gloria Jesu christo deo filio gloria honor sanctorum quoque spiritum trino quae uno indiviso domino in seculorum per aeterna saecula | |
| a02857:01 | HV | Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta conlaudent eum | |
| a02857:02 | HV | Cantaris in fusa lympha fit falernum nobile nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis | |
| a02857:03 | HV | Membra morbis ulcerosa viscerum putredines mando ut abluantur inquit fit ratum quod jusserat turgidam cutem repurgant vulnerum piamina | |
| a02857:04 | HV | Tu perennibus tenebris jam sepulta lumina inlinis limo salubri sacri odoris nectare mox apertis hac medella lux reducta est orbibus | |
| a02857:05 | HV | Increpas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo vexet et vagam ratem ille jussis obsecundat mitis unda sternitur | |
| a02858:01 | HV | Extimum vestis sacratae furtim mulier adtigit protinus salus secuta est ora pallor deserit sistitur rivus cruoris qui fluebat perpetim | |
| a02858:02 | HV | Exitu dulcis juventas raptum ephebum viderat orba quem mater supremis funerabat fletibus surge dixit ille surgit matri et adstans redditur | |
| a02858:03 | HV | Sole jam quarto carente jam sepulcro absconditum Lazarum jubet vigere reddito spiramine faetidum jecur reductus rursus intrat halitus | |
| a02858:04 | HV | Ambulat per stagna ponti summa calcat fluctuum mobilis liquor profundi pendulam praestat viam nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis | |
| a02860:01 | HV | Clausus aurium meatus et sonorum nescius purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula vocibus capax fruendis ac susurris praevius | |
| a02860:02 | HV | Omnis aegritudo cedit languor omnis pellitur lingua fatur quam aeterna vinxerant silentia gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum | |
| a02860:03 | HV | Quin et ipsum ne salutis inferi expertes forent tartarum benignus intrat fracta cedit janua vectibus cadit revulsis cardo dissolubilis | |
| a02860:04 | HV | Illa prompta ad inruentes ad revertentes tenax obice extrorsum recluso porta reddit mortuos lege versa et limen atrum jam recalcandum patet | |
| a02860:05 | HV | Sed deus dum luce fulva mortis antra illuminat dum stupentibus tenebris candidum praestat diem tristia squalentis aetherae palluerunt sidera | |
| a02860:06 | HV | Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine igneum reliquit axem seque maerens abdidit fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos | |
| a02862:01 | HV | Ad brevem se mortis usum dux salutis edidit mortuos olim sepultos ut rediret insuesceret dissolutis pristinorum vinculis peccaminum | |
| a02862:02 | HV | Tunc patres sanctique multi conditorem praevium jam revertentem secuti tertio demum die carnis indumenta sumunt equae bustis prodeunt | |
| a02862:03 | HV | Cerneres coire membra de favillis aridis frigidum venis resumptis pulverem tepescere ossa nervos ac medellas glutino cutis tegit | |
| a02862:04 | HV | Post ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit arduum tribunal alti victor ascendit patris inclytam caelo reportans passionis gloriam | |
| a02862:05 | HV | Macte judex mortuorum macte rex viventium dexter in parentis arce qui cluis virtutibus omnium venturus inde justus ultor criminum | |
| a02862:06 | HV | Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudici perstrepant concentibus | |
| a02862:07 | HV | Fluminum lapsus et undae litorum crepidines imber aestus nix pruina silva et aura nox dies omnibus te concelebrent saeculorum saeculis | |
| a02862:08 | HV | Amen * | |
| a03004a | HV | Hic est dies quem fecit dominus | |
| a03005a | HV | In omnem terram exibit sonus * | |
| a03006:01 | HV | Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | |
| a03006:02 | HV | Quem lex subacta tartari marcens averno dispulit carens mucrone pessimo throno remisit patrio | |
| a03006:03 | HV | Scandens tribunal dexterae patri potestas omnium collata Jesu est caelitus quae non erat humanitus | |
| a03006:04 | HV | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jam subdita | |
| a03006:05 | HV | Nec sit salus ullo modo tuo foris vocabulo a quo creata cuncta sunt et recreata sancta sunt | |
| a03006:06 | HV | Haec tanta Christi gratia nexum tulit peccaminum sumpsitque corpus proprium vectumque possidet polum | |
| a03006:07 | HV | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro et purgat caro regnat deus dei caro | |
| a03006:08 | HV | Quae praeminet virtutibus summis procul caelestibus deus caro atque spiritus plenus deus verusque homo | |
| a03006:09 | HV | Dicunt ab astris angeli demum reverti hujusmodi quem nos redire credimus regnare prorsus novimus | |
| a03006:10 | HV | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | |
| a03006:11 | HV | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | |
| a03006:12 | HV | Ut cum rubenti coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | |
| a03006a | HV | Ascendit deus in jubilatione * | |
| a03009a | HV | In te domine speravi non confundar in aeternum | |
| a03009b | HV | Parce domine parce populo tuo et ne des in opprobrium hereditatem tuam | |
| a06023:01 | HV | Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris | |
| a06023:02 | HV | Maria mater gratiae mater misericoridiae tu me ab hoste protege et hora mortis suscipe | Annuntiatio Mariae |
| a06023:03 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | |
| a06023.1:01 | HV | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | |
| a06023.1:02 | HV | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | |
| a06023.1:03 | HV | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |