HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2701 - 2750 of 2893 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07989:02 | HV | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnetis |
| a07989:03 | HV | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Agnetis |
| a07989:04 | HV | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Agnetis |
| a07989:05 | HV | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Agnetis |
| a07989:06 | HV | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Agnetis |
| a07989:07 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | Agnetis |
| a08017:01 | HV | Christo canamus gloriam qui per beatam Brigidam decoravit Hiberniam vitam dans ejus lucidam | Brigidae |
| a08017:02 | HV | Haec speculum munditiae quae mundo late claruit haec rosa temperantiae cujus virtus non languit | Brigidae |
| a08017:03 | HV | Manco manum restituit leprosos mundans maculis gressum claudis exhibuit sanans privatos oculis | Brigidae |
| a08017:04 | HV | Cenam fecit mirabilem multis de uno modio totum praebens durabilem toto paschali gaudio | Brigidae |
| a08017:05 | HV | Per saecla sine terminis soli deo sit gloria qui prece tante virginis nos ducat ad caelestia | Brigidae |
| a08017:06 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Brigidae |
| ah052284:01 | HV | Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae | Mariae Magdalenae |
| ah052284:02 | HV | In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita | Mariae Magdalenae |
| ah052284:03 | HV | Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum | Mariae Magdalenae |
| ah052284:04 | HV | Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia | Mariae Magdalenae |
| ah052284:05 | HV | Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore | Mariae Magdalenae |
| ah052284:06 | HV | Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus | |
| ah052284:07 | HV | Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia | Mariae Magdalenae |
| ah12039:01 | HV | Jesu nostra refectio panis potus fidelium mel melos jubilatio cordis oris et aurium | Corporis Christi |
| ah12039:02 | HV | Quae te vicit clementia ut nos in hac miseria carne cibares propria jungens imis caelestia | Corporis Christi |
| ah12039:03 | HV | Tu redemptor tu praemium tu nobis es communium medullatorum pingium tu esto nostrum gaudium | Corporis Christi |
| ah12039:04 | HV | Qui nobis das tam dulcia praegustanda praeludia te frui des in patria beata nobis gaudia | Corporis Christi |
| ah12039:05 | HV | Trino Deo et simplici laus honor virtus gloria qui vino pane refici det nos in caeli curia | Corporis Christi |
| ah15090:13 | HV | Jesu fili summi Patris Jesu fili sanctae matris et intactae virginisi Qui de caelo descendisti et descendens induisti veri formam hominis | De BMV |
| ah15090:14 | HV | Genitricis pia prece nos a luto nos a faece peccatorum ablue Et concede vitam puram et da pacem permansuram et salutem tribue | De BMV |
| ah23340:01 | HV | Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria | Nat. Innocentium |
| ah23340:02 | HV | Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia | Nat. Innocentium |
| ah23340:03 | HV | O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus | Nat. Innocentium |
| ah23340:04 | HV | Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus | Nat. Innocentium |
| ah23340:05 | HV | O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus | Nat. Innocentium |
| ah51067:02 | HV | Nos ergo signo Domini tutemus casta pectora ne serpens ille callidus intrandi temptet aditus | In tempore Quad. |
| ah51067:03 | HV | Sed armis pudicitiae mens fulta vigil libere sobrietate comite hostem repellat improbum | In tempore Quad. |
| ah51067:04 | HV | Sed nec ciborum crapula tandem distendat corpora ne vi per somnum animam ludificatam polluat | In tempore Quad. |
| ah51067:05 | HV | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | In tempore Quad. |
| ah51067:05a | HV | Gloria tibi trinitas aequalis una deitas et ante omnia saecula et nunc et in perpetuum Amen | Fer. 4 Cinerum |
| ah51067f | HV | Ut nox tenebris obsita aequans per horas tempora ternis quarter successibus reddit diem mortalibus | In tempore Quad. |
| g00523:01 | HV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | |
| g00523:02 | HV | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:03 | HV | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:04 | HV | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:05 | HV | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:06 | HV | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:07 | HV | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:08 | HV | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:09 | HV | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:10 | HV | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:11 | HV | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Sabbato Q.T. Adventus |
| g00523:12 | HV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | |
| g00523:13 | HV | Benedictus es qui sedes super sedem majestatis tuae et laudabilis |