HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2851 - 2900 of 2928 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| h00953:18 | HV | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | |
| h00953:19 | HV | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine | |
| h00953:20 | HV | Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | |
| h00953:21 | HV | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia | |
| h02675:01 | HV | Adsunt punicea floscula virginum caelesti placido rore virentia quarum vasa poli stigmate siderum saecli flammigero igne probata sunt | |
| h02675:02 | HV | Haec primis olei imbribus illita Ignescunt facibus cordis in aethera noctis peradiam hostis et impetum vincentes fidei lumine optimo | |
| h02675:03 | HV | En justa pariter atque Rufina est quae clarent meritis moribus inclitis discreto siquidem nomine virgines uno sed studii munere martyres | |
| h02675:04 | HV | Thesaurum domini legibus inclitum vasis fictilibus corporis unice gestantes pretio vascula distrahunt quo quaestu satient viscera pauperum | |
| h02675:05 | HV | Sed his subsidiis callidus artifex frangit testacea vascula invidens, ne testa hominum scanderet aethera et pulbis fioret gloria caelica | |
| h02675:06 | HV | Hinc robusta fides fragmine fictili gliscens martyrium corporis excipit praestans femineo praemia sexui quo celsa valeat sidera illabi | |
| h02675:07 | HV | Ob hoc vita salus et via veritas te summis precibus Christe resposcimus harum suffragio nos tibi consecres quarum tu fidei voce placatus es | |
| h02675:08 | HV | Mentis nos facito lampade virgines fluxu corporeo effice liberos ut votis rigidis cerda calentia gestantes habeant regna perennia | |
| h02675:09 | HV | Te nostra jubilet gloria perpetim qui scius Dominus trinus et unus es lugi imperio saecula continens et cuncta dominans ommnibus imperans | |
| h03325:01 | HV | Benignitatis fons deus qui non habes finem bonis super malum caelestium semper pius semper bonus | |
| h03325:02 | HV | Moestum satis concedimus et triste pectus tundimus aquas pupillae fundimus moestas genas inducimus | |
| h03325:03 | HV | Egisse multum poenitet horrens tetrum vel pessimum turpissimumque sordidum fatemur omne noxium | |
| h03325:04 | HV | Elata vox te postulat tu parce dicit conditor jam parce clamat obsecrans ignosce quod commisimus | |
| h03325:05 | HV | Non ira moestos sorbeat non poena fessos conterat solare contritos cito et gaudium nobis dato | |
| h04353:01 | HV | Christi caterva clamittet rerum parenti proximas quas esse sentit gratias laudesque promat maximas | |
| h04353:02 | HV | Vatum poli oracula erfecit olim tradita cum nos redemit unicus factoris orbis filius | |
| h04353:03 | HV | Verbum profecto proditum tulit reatum criminum sumensque nostrum pulverem mortis peremit principem | |
| h04353:04 | HV | A matre natus tempore sed sempiternus a patre duabus in substantiis persona sola est numinis | |
| h04353:05 | HV | Venit deus factus homo nitescat ut cultu novo renatus in nato deo factus novus vetus homo | |
| h04353:06 | HV | Natalis hinc ob gaudium obans tropheo gentium renata plebs per gratiam haec festa praebet annua | |
| h04353:07 | HV | Adventus hic sollemnibus votis feratur omnibus quo sustinere convenit tanti diei gloriam | |
| h04353:08 | HV | Secundus ut com coeperit orbemque terror praesserit succurrat haec humillima susceptionis dignitas | |
| h04383:01 | HV | Christus est vita veniens in orbem mortis occasum patiens acerbe mortuis actum pietatis usu vivere donat | |
| h04383:02 | HV | Sustulit vulnus removendo mortem mortis auctorem perimendo surgit patris ad dextram repetendo regnat sede superna | |
| h04383:03 | HV | Hunc sequens primus Stephanus minister sortis inlate titulo decorus quam dedit spirans domini benignus spiritus illi | |
| h04383:04 | HV | Vadit exemplo domini revinctus testibus falsis adopertus innox judicum portans scelerata sanctus dicta malorum | |
| h04383:05 | HV | Ore caelesti referit malignos et probat constans ratione falsos semper indignos domino polorum credere nolle | |
| h04383:06 | HV | Saxeo nimbo lapidatus instat paulus et sumus lapidatum servat vestem ut reddat liberos ad ictum cede cruentos | |
| h04383:07 | HV | Sustinet mortis rabiem profanam pelnus omni sed pietate cordis hostibus quaerit veniam misertus pectore grato | |
| h04383:08 | HV | Imbuit primus homines beatus corde directo jecore fideli in fide Christi jugulata telis ponere membra | |
| h04383:09 | HV | Quaesumus flentes benedicte prime martyr et cives sociare justis caelitus clare regionis heres inclyte pollens | |
| h04383:10 | HV | Promtus hic nostrum facinus remitte tolle langorem tribue salutem confodi hostem releva merorem morte subacta | |
| h04383:11 | HV | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament | |
| h04384:01 | HV | Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | |
| h04384:02 | HV | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | |
| h04384:03 | HV | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | |
| h04384:04 | HV | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | |
| h04384:05 | HV | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | |
| h04384:06 | HV | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | |
| h04384:07 | HV | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | |
| h04384:08 | HV | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | |
| h04384:09 | HV | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | |
| h04384:10 | HV | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | |
| h04384:11 | HV | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | |
| h04384:12 | HV | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | |
| h04384:13 | HV | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat |