Full text:
Non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae
Genre:
Usual feast:
CAO:
1109
CAO concordances:
EMV
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 001109 | I | Non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae |
| 001109.1 | I | Ne repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae |
| 001109.2 | I | Ne repellat dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae |
| 001109.3 | I | Non repellit dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam | h04647 | CaH |
| Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | h03984a | ANTV |
| Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | 909030 | IP |
| Ne repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae | 001109.1 | I |
| Non repellit dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae | 001109.3 | I |
| Ne repellat dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae | 001109.2 | I |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat | 920088 | PS |
| Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | 920094 | PS |