- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie quae jacebat in tenebris per primi culpam hominis | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | De virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contempnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudians angelorum symphonia sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera ipsum qui regit saecula | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi latere intra sinum ecclesiae multos in fide colligit et caeli cives efficit | TUNC videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient | Cum myrrha imputribili ad sepulturam Domini cum Deus et rex gloriae adoratur in homine | AURUM et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes | Regnanti in saecula saeculorum Amen | ah49389.1 | L |
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |
| GLORIA ... VOLUNTATIS Odas pangimus tibi almus rex angelorum LAUDAMUS TE Qui formasti polum una solum fecisti BENEDICIMUS TE O rex gloriosae qui cuncta creasti ADORAMUS TE O mater dignissima Maria quae Deum protulisti GLORIFICAMUS TE Ex utero virginali Christum genuisti auctorem GRATIAS AGIMUS | 509502.Tp559 | Tp |
| Laudes deo | Concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes ceno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae malesuasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori | Canamus | ah53053 | Sq |