| 006554 R | Dum perambularet dominus supra mare secus littus Galilaeae vidit Petrum et Andream retia mittentes in mare vocavit eos dicens venite post me faciam vos piscatores hominum |
| ah49401 L | Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio |
| 007864b V | Stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer |
| 001642 A | Beatus Laurentius dum in craticula suprapositus ureretur ad impiissimum tyrannum dixit assatum est jam versa et manduca nam facultates ecclesiae quas requiris in caelestes thesauros manus pauperum deportaverunt |
| 006214a V | Beatus Laurentius dum in craticula ureretur ad impiissimum tyrannum dixit |
| ah49405 L | Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis |
| ah52353 H | Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini |
| h04032 ANT | Cum pararet caelos aderam illi et dum se cerneret sedem suam supra ventos ut fortiam faceret fundamenta terrae cum pensaret in pondere montes ego eram apud ipsum componens omnia ego eram cui pater congaudebat |
| g02606 Al | Alleluia Beatus Laurentius dum in craticula suprapositus ureretur ad impiissimum tyrannum dixit assatum est jam versa et manduca |
| 002438 A | Dum autem complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli congregati in unum alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et apparuerunt apostolis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum spiritus sanctus alleluia alleluia alleluia |