| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 003216 | A | In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te Christum confessus sum probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas |
| 003216za | AV | Beatus Laurentius dixit |
| 003216zb | AV | Quia in conspectu per |
| 005354 A | Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebrabitis et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virgini per visitationem spiritus sancti |
| h00246b SCRV | Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vibere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec per transeam cumque transiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra |
| 005354.1 A | Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum |
| ah08103 Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula |
| h04409 ANT | Venite revertamur ad dominum quia ipse cepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitabit nos tui ibemus in conspectu ejus | Sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo preparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane per transiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei et judica quasi lux egredietur | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum |
| h01815b ANTV | Venite revertamur ad dominum quia ipse coepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitavit nos tui ibemus in conspectu ejus sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo praeparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda | Misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane per transiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei et judica quasi lux egredietur | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum |
| ah54030 Sq | Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama |
| g00559.1 In | Sederunt principes et adversum me loquebantur et iniqui per secuti sunt me adjuva me domine deus meus quia servus tuus exercebatur in tuis justificationibus |
| g03499b SCRV | Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum |
| a06858 H | Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero |