- Log in to post comments
| 002930 A | Gaudete et exsultate omnes sancti quoniam merces vestra copiosa est in caelis |
| 006174 R | Beati eritis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis |
| a07928a V | Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis |
| 006175a V | Gaudete et exsultate omnes sancti quoniam nomina vestra scripta sunt in caelis |
| 006175b V | Gaudete et exsultate quoniam merces vestra multa est in caelo |
| 007785 R | Triumphatores et amici deo Petre et Paule Andreas Jacobe Joannes Thomas Jacobe Philippe Bartholomaee Matthaee Simon Thaddaee gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| 001580 A | Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis gaudete et exsultate ecce enim merces vestra multa est in caelis |
| 920097 PS | Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate |
| h01298 ALL | Exsultate et laetamini in domino gaudete justi alleluia alleluia alleluia |