- Log in to post comments
| 509504.Tp57 Tp | SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS |
| a07367 L | Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen |
| h00067r ACCV | Euntes vero docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti docete eos servare omnia quaecumque mandavi vobis |
| g04756 In | Salve sancta candida rosa quae nostros cottidianis miris recreans spiritus patris omnipotentiam de summo mittendo filii sapientiam te accipiendo spiritus sancti bonitatem de aquis multis assumendo te propalas advenisse regium viridarium et gratiarum orientalem fontem alleluja alleluja alleluja |
| 007191 R | Multitudo populi crediderunt in dominum Jesum Christum per beatissimum Marcum evangelistam destruentes idola baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti alleluia alleluia |
| a01967 H | Quae patris ossa continet petamus urnam supplices illamque circum debita laeti canamus carmina | O divi amoris hostia Christi aemulator optime sanctique templum spiritus adesto nunc psallentibus | Pater minorum pauperum et forma paenitentiae memento quod simus tui quanvis inertes filii | Ne nos ab arce siderum quaeso tueri desinas et quas ab ore fudimus preces benignus excipe | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen |
| 006205 R | Beatus es quia vere suscepisti baptismum et regeneratus es in nomine patris et filii et spiritus sancti propter quod tibi dico quia in hoc saeculo praesenti supervenient tibi tribulationes tentationes et pericula multa donec pereant omnia quae in hoc habes mundo |
| g00533.Tp5 Tp | Sumens Maria virgo seriem narrante angelo conceptionis summi patris nato corde magno affatur angelum verbo tu paranympha mihi narra quaeso tam magnus deus nasci poterit quomodo in me fiet hoc ut et ego sciam mysterium hoc quae mater vocor talis filii etiam virum non cognosco spiritus domini superveniet in te |
| a00913 H | Psallat chorus caelestium laetetur plebs fidelium nunc resonent perpetuam apostolorum gloriam | In quorum choro Jacobus primus fulget apostolis nam per Herodis gladium primum sumsit poli thronum | Hic Zebedei Jacob major vocatur et probus qui facit torum cosmi climatum occurrunt omnes populi narrantes laudes dominus tribus illuc pergunt muneribus | Zelus patris et filii et spiritus paraclitus nostra perfundar viscera per Jacobi suffragia | Amen |
| a01384 Va | Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti |