- Log in to post comments
| 007209c V | Et non intres in judicio cum servo tuo domine |
| h04743 CaH | Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum |
| a04758 L | Lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida vaticinntur nativitas haec dicit dominus ad filius santus spiritus populus gentium qui ambulabat in tenebris quem creasti quem fraude subdola hostis expulit paradiso vidit lucem magnam fulsere et immania note media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis lux sempiterna et redemptio vere nova orride eis o mira genitura o proles gloriosa ostupenda nativitas parvulus eum natus est nobis magnus hic erit ibi genitus suis filius dei patris summi natus est nobis ab arce suma et factus est principatus super humerum ejus ut caelos regat atque aniam nec non refrenet Maria qui vocalitur nomen ejus ne fias Messias soter Emmanuel sabbaoth ad enim adonai admirabilis radix danit consiliarius deus fovis deus patris quereant otinam pulchrae daemonum castra perimensterrima pater futuri saeculi rex omnipotens princeps pacis per saecula sempiterna multiplicabitur ejus imperium in Jerusalem Judaea sive Samaria qui pacis non erit finis hic et veum super solium et super dabit et super regnum ejus qui regni meta fui non erit aliqua ut eos franet illud in fidei pignore qui corroboret illud in judicio justitia judex cum venerit judicare saeculum amen illi clebetur gloria laus et jubilatio et usque in sempiternum amen |
| g00873a InV | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens |
| h03793 ANT | Non intres in judicio cum servis tuis domine quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens |
| ah54217.1 Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |
| h01891 VAR | Recordare satanas quae tibi maneat poena cum videris hominem quem deus et dominus meus ad suam gratiam vocare dignatus est confusus fugias et recedes quod si fallaciter gesseris erit tibi ipse Christus in preparato judicio deo vivo rationem reddes et vas signatum non designabis adjuratus in nomine patris et filii et spiritus sancti cujus est hoc signum et nomen invictum |
| g00922 PS | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat |
| h00054 PSLM | Domine exaudi me in tua justitia et ne intres in judicio cum servo tuo |
| g04411 Of | Ego sum resurrectio et vita qui credit in me habet vitam aeternam et in judicio non venit sed transiet a morte in vitam |