- Log in to post comments
| a07000 H | Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine hic nunc sat melius res pia panditur quam Christum resonant cordule meretrice | Bellator domini verbo potentior doctrina pariter fine celebrior Christi sic igitur gloria cingitur ut florens vigeat hic et in aethere | Ad nunc hic animas magna revolvere splendentes anhelat balsama fulgide gliscens egregia clangere libere ut dulcis revo ex musica flamine | Rector dum populos docte reficeret gipsam cum doceret fragmine perdere turbam multiplici germine lauream caelesti rutilo agmine provehit | Us tuus sic domini zelo fidelium convertens fluidos more rebellium ad scis cens opibus munere nobili abstractos baratro sublimat aethere | Sed jam cum meritis digna rependere Christus cuncti potens rectae Leocritiam vellet mox lepidam virginem exstulit quae clarum famulum axe reconderet | Tunc celsus solitum rite solacium prestans et placidum compte remedium cultum mox fidei dogmate ingerit adversans populis justa rebellio | Exemplo praeconamus praedo per anxius conturbat patriam Jussu ne plebiam per cunctas plateas longe revolvitur quod princeps rabidus ex scitus imperat | Regnantem tumidum respuit inclyta caelestis famuli mens deo praedita tandem praecipiti ductu notabili comprehensus sonuit moxque libere | Optans o proceres temnite impium Christum aetheream credite principem vatem in pudicum rectae repellite qui cunctos populos igni recondidit | Gaudens haec resonat culmine naviter nec non et alia quaesta suae fortia hunc mandant gladio vertice tundere nescam valeat turba recipere | Adest intrepidus belliger annuens tandunt quem alapis sed rogat horridum extendens faciem verbere alteram alternans germine palma relidere | Tunc signo fidei pectora servulus armat deifice aurea purpure colla lac tinea sanguine praedita in turbat domini instat et obsecrat | Sic ictu gladii sidere conditur sic verbo fidei clare revolvitur adesto miseris quaesumus affatim per plexos praecibus solvere concite | Assite gemitis poscimus ex scitis in flectens famulis nunc quoque numinis auditum placidum quo vererentur mentem ut praecibus sanctae revociles | Ut rector deleat regna feroci ei conculcet validus dogmata impia adspiret fidei compte refulsio qua caeli reseret culmina fulgida | Ut torquens haeresis longe resileat ut cultus domini altius emicet rectores patriae flore sedoleant adversos cunctos libere ventilent | Sit vita populis sit quoque provida sanctis religio per luge tempora si trino domino gloriam sedula aeterno dominans inclyte saecula | Amen |
| a00407a V | Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri |
| h04377 VAR | Sancta sanctis et conjunctio corporis et sanguinis domini nostri Jesu Christi credentibus et viventibus sit in vitam aeternam |
| a06975a V | Regina mundi palatium Christi dulcissima mater domini sis nostri susceptrix in regno dei |
| h01192 ALL | Crescite in gratia et in cognitione domini et salvatoris nostri Jesu Christi exspectantes alleluia et properantes in adventum diei domini alleluia alleluia |
| 006391a.1 V | Deus et pater domini nostri Jesu Christi qui est benedictus in saecula scit quod non mentior |
| 007267zb V | Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi per quem salvat et liberati sumus |
| a01718 PS | Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria |
| 920019 PS | In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te |
| 920067 PS | In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus |