Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia
Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi caelorum offerunt cum laetitia et nomen domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum | Maledicti omnes qui sperunt te et omnes qui blasphemant te | Maledicti omnes qui oderunt te et omnes qui dixerunt in te verbum durum | Maledicti omnes qui deponunt te et omnes qui dextruunt muros tuos et omnes qui subuertunt turres tuas et omnes qui succendunt habitationes tuas | Et benedicti erunt in te omnes qui aedificant te in aeternum | Nunc gaude et laetare cum filiis justorum quia omnes in te colligentur et benedicent dominum in aeternum | Felices qui diligunt te felices qui gaudent in pace tua et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis | Quoniam gaudebunt et videbunt omnes gaudium tuum in saecula | Anima mea benedicet dominum regem magnum qui liberavit Jerusalem | Et aedificabitur iterum domus ejus in omnibus saeculis saeculorum confitebuntur regi caelorum | Hostie Jerusalem smaragdo et safiro fabricabuntur et lapides pretiosi omnes muri tui | Turres Jerusalem gemis aedificabuntur et propugnacula ejus auro mundo | Plateae Jerusalem canticum laetitiae dicunt et per omnes vicos ejus dicetur alleluia | Benedictus dominus qui exaltat te et benedicetur in omnibus saeculis saeculorum quoniam in te benedicet omne sanctum in aeternum
Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia