- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a08336 | A |
| Armati vexillo crucis contra inimicum semper ambulemus ut nos a potestate ejus eripiat qui in ligno crucis sanguine suo redemit | 006119 | R |
| Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia | a01756 | H |
| Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a02507 | H |
| Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio | a06890 | H |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum tales decet partus deo | Non ex viriliter semine sed mistico in spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustrum pudoris permanet vexilla virtute micant versatur in templo deus | Procedens e thalamo suo pudoris aula regia germine gigans substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos reversus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox sperat novum quod nulla nox interpollat fidesque jugi luceat | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartari qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidi et os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque coelis reddidit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen | a06505 | H |
| Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum | a01521 | Li |
| Rex angelorum domine qui mundum verbo continens adesto nostris praecibus qui prospicis cuncta solus | Accipe quod oferimus nostrae primitiae munus qui Moysi praecipiens rerum dare primitias | Sati sacro altario primitiasque litamus quaestu Christe suscipias et postulata tribuas | Parce precamur frugibus simulque cunctis germinus nec grandinis interitus labores nostros diluas | Ut cunctaque salvaverisque nostro victo pertinet legitimae offerimus de munerumque debitum | Qui pro humano genere sacro fudisti sanguine ut nos amorte eriperes dextera tua protege | Suscipe rerum domine primitias plebi tuaeque tibi obtulimus in templo hoc sanctissimae | Salvaque tua gratiam quem hos abentes habentes munera misericors vocatus es tu propter nos omnipotens | Inspiraque principibus ut pie regat populos qui sanctis ab altissimo cuncta regis in saeculo | Da clericis concordiam da plebibus custodiam ut sequoque ab invidem caritatis ad socient | Solve captivos domine compeditosque redime cunctos dispersos congrega et pacis tuae condona | Praesta | a07042 | H |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hanc tu deus optime mortem famulis ab ore paratus iter inviolabile monstras quod perdita membra resurgant | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Ut dum generosa caducis ceu carcere causa ligantur pars illa potentior extet quae germen ab aethere transiit | Si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere vinctos sequitur sua membra deorsum | At si generis memor ignis olim contagia pigra recusset ut inhospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa revisat animata quae sanguine vivo habitacula pristina gestat | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est aspersaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus humus | Amen | a06782.1 | H |
| Miserere rex omnium et dic pro nobis eleison Kyrie eleison | Omnis spiritus agius kirrus redemptor eleison Christe eleison | Cantans in excelsis Deo qui nos redemit sanguine proprio dic una voce eleison Kyrie eleison | ah47160 | Tp |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat | 920105 | PS |
| Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia | ah08005 | Sq |
| Tellus ac aethra jubilant in magni cena principis qui protoplausti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potenter in mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | Tellus * | Excelsi surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Tellus * | Pallet servus obsequio dum angelorum dominum ferendo lympham linteo cernit caeno procumbere | Tellus * | Permitte Simon ablui acta figurant mystica dum summus una bajulo quid cinis servit cineri | Tellus * | Lavator thori accubat verbique favos aggregat quos inter hostem denotat necis qui dolos rumiant | Tellus * | Trux Juda lupe pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Tellus * | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguens sacratur chrismatis spes unde crescit miseris | Tellus * | Victori mortis inclytam pangamus Christo gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu | Tellus * | | a08337 | A |
| Hymnum dicamus domino laudes deo cum cantico qui nos crucis patibulo suo redemit sanguine | 008317 | H |
| Kyrie eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis sancta dei genetrix ora pro nobis sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis sancte Gabriel ora pro nobis sancte Raphael ora pro nobis omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis Sancte Petre ora pro nobis sancte Paule ora pro nobis sancte Andrea ora pro nobis sancte Johannes evangelista ora pro nobis omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Ywi ora pro nobis sancte Machute ora pro nobis omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Edytha ora pro nobis Sancta Edytha sancte ora pro nobis sancta Katerina ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis omnes omnes sancti orate pro nobis omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine ab omni malo libera nos domine ab insidiis diaboli libera nos domine per sancta nativitatem tuam libera nos domine per passionem et sanctam crucem tuam libera nos domine per piissimam mortem tuam libera nos domine per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine per spiritum paraclitum libera nos domine in die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos ut pacem nobis dones te rogamus audi nos ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos Mariae atque sancte Edythae conservare digneris te rogamus audi nos ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | 909041.1 | Li |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099.1 | Sq |
| Regis perennis gloriae pangis decus victoriae quam mors devicta periit et vita nobis reduit | LECTIO epistolae beati Pauli apostoli ad corinthios fratres | Christi redempti sanguine regali tincti crismate post delictorum veniam et triumphalem gratiam | EXPURGATE vetus fermentum | Quo subiit interitum omne genus mortalium | Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi | Tendentes ad caelestia ad promissorum gaudia quae contulit magnificae Christus resurgens hodie | ET ENIM Pascha nostrum immolatus est Christus | Qui solus sine macula mundi lavit piacula agnus intacte virginis et hostia mirabilis | ITAQUE epulemur | Ad mensam novae gratiae discumbentes in ordine et candidatis vestibus vescamur agni dapibus | NON IN fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae | Laus tibi rex et gloria pax salus et victoria qui spolitatis inferis tuos ad astra provehis | SED IN azimis sinceritatis et veritatis | O quam dulcis memoria Christi duxit victoria nos ab umbra tristitiae vox intonat laetitiae | AH49393 | L |
| Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia | a01739 | A |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes evangelista ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis Sancte Nicholae ora pro nobis | sancte Iwi ora pro nobis | sancte Machute ora pro nobis | omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Sancta Editha ora pro nobis | Sancta Editha sancte ora pro nobis | Sancta Katerina ora pro nobis | Omnis chorus virginum orent pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | Per sancta nativitatem tuam libera nos domine | Per passionem et sanctam crucem tuam | Libera nos domine | Per piissimam mortem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per spiritum paraclitum libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos | Ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos | Ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos | Mariae atque sancte Edithae conservare digneris te rogamus audi nos | Ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos | Ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | a02279 | Li |
| Dignus est agnus qui pro nobis occisus est et resurrexit accipere librum et solvere illum qui nos redemit pretioso sanguine suo qui mortem nostram moriendo destruxit alleluia | 002223 | A |
| Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat | a00421 | H |
| Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potenti sat mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham linteo cernit caeno procumbere | Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quod cinis servet cineri | Lavator thoris accubat verbique favos aggrerat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat | Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris | Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu | 008402 | H |
| Pater summe qui omnium bonorum es initium eleison | Fons origo lux luminum sine fine principium eleison | Audi vota canentium ne sentiant supplicium eleison | | Sacra nate de virgine sacro ditante flamine eleison | Verum lumen de lumine rex salvator et nomine eleison | Quos redemisti sanguine tuo frui fac numine eleison | Amor arborum spiritus dextrae Dei tu digitus eleison | In his non sonat strepitus mundans reples quos caelitus eleison | Ure renes corda reple nos guberna ut in sede gloriemus sempiterne eleison | | ah47071 | Ky |
| Tota mente Christum deum deprecemur jugiter nos redemit qui per crucem suo sancto sanguine | 006557a | V |
| Adest enim festa paschalia redemptio nostra | Christus surrexit victor vincens tarthara nosque redemit morte dira | Propter Adae culpam lugent tarthara et almi fulgent in gloriam | Lux vera Deus victor qui regnat in saecula | In trinitate et unitate cum gloria | Nos exspectamus eorum suffragia qui regnant cum Deo laeti simul per astra | Ut precibus ipsorum mereamur ad aethera jungere semper deorum digna | Hic et in aevum habitacula Amen | ah07052 | Sq |
| Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | a07015 | H |
| Haec est sancta | Sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Malepotens diaboli | Suo nos pretioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens thriumphas | Tu post crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius Dei | ah53056 | Sq |
| Juramenti penitens numquam regum rex summus sibi sacerdotem statuit perpetim | Qui suae lucis clarae bajulus lucescat in domo Domini | Londonia de tanto nobilis nato jubila | Hinc Anglia quae tantum vegetas plaude invenem | Cathedrato praefulgens praesule Cantuaria gaude ejus referta virtutibus | Monastica degens sub regula hujus excipe pocula hausta dulcora merissimo | Huic praesertim applaudit praesulum orde sanctissimus | Quibus vivendi formam se praebuit hostia factus | Hic ovibus donans pastum caulae Christi vigilans lupis ipsum se opposuit | Furentibus ut mactarent colla simplicium jure nullato ecclesiae | Haeresyarchin exstirpant invisam viti floridae matri filiae | Victus succumbit carnifex athleta Thoma recipit vitae bravium | Hic palmam victoriae roseo perspicuam sanguine martyr gestans floridae | Testantur miracula plurima quam sit Christo proximus quam vivat nunc verius | Nam mortui reviviscunt caecati lumen recipiunt leprosi mundantur claudus resilit | Venti silent mare quiet telluris non premit sarcina oppressum ob tanti patris meritum | Pontifex te vivum offerens tu libamen Christo nato nuper atque renato | Nos tuam mirantes lauream paradiso facias florenti collaureari | ah53221 | Sq |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099 | Sq |
| Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime | a01758 | H |
| Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero | a06858 | H |
| A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Hostis Herodes impie Christum venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Caterva matrum personat collisa deflens pignora quorum tyrannus milia Christo sacravit victima | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Miraculis dedit fidem habere se deum patrem infirma sanans corpora resuscitans cadavera | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Orat salutem servulo flexus genu centurio credentis ardor plurimus exstinxit ignes febrium | Petrus per undas ambulat Christi levatus dextera natura quam negaverat fides paravit semitam | Quarta die jam foetidus vitam recepit Lazarus cunctisque liber vinculis factus superstes est sibi | Rivos cruoris horridi contacta vestis obstruit flectu rigante supplicis arent fluenta sanguinis | Solutus omni corpore jussus repente surgere suis vicissim gressibus aeger vehebat lectulum | Tunc ille Judas carnifex ausus magistrum tradere pacem ferebat osculo quam non habebat pectore | Verax datur fallacibus pium flagellat impius crucique fixus innocens conjungitur latronibus | Xeromyrrham post Sabbatum quaedam vehebant corpori quas allocutus angelus vivum sepulcro non tegi | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartarum qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidit atque os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque caelis reddidit | 008248 | H |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Credite Jesum Christum dei esse filium qui pretioso sanguine nos redemit | 001424a | AV |
| Congaudentes cum angelis et cum choris virgineis festum colamus virginis Catharinae canticis | Quam dominus in carcere per columbam mirifice seua pavit fulcedine de dono suae gratiae | Hanc spiritus sic docuit sapienter ut decuit quod in in doctis praevaluit | De cujus sacro vulnere lac manavit per sanguine hoc non venit ex ubere sed a divino munere | Cujus lactis rigamine nos foveat rex gloriae ut in exitu animae donis fruamur gloriae | Praesta pater ingenite et tu fili altissime cum spiritu paraclito qui regnas in perpetuo | Amen | a07602 | H |
| Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem judicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia | h00953 | HYMN |
| Deo soli ex infinita sui bonitate summe se diffundenti ut in essentia simplicissima realis subsistat personarum trinitas sit laus per Jesum Christum dei et hominis filium unius quidem personae triplicis vero substantiae et duplicis naturae qui nos sanguine spiritu cooperante sancto patri reconciliavit | 600550 | R |
| Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia | ah53038 | Sq |
| Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla | ah53161 | Sq |
| Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia | a01189 | A |
| Verbum patris altissimi redemptor peccantibus miserere | Elide nostrum facinus qui pro nobis es traditus | Purifica nos avictis qui cessus es a lapis | Qui pro nobis potatus es felle nos reple dulcedine | Cujus lactus percussum est lancea nos tibi ad socia | Qui morte mundum resta areas perire nos non sinas | Accende nos igne crucis tuae qui redemisti sanguine | Ut te liberatorum praetium fruamur post transitum | h03383 | PRCS |
| Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | a07039 | H |
| Christe verus rex sanctorum et sacrator martyrum tu es veritas et via vitaque credentium tu optantibus das votum et beatis bravium | Tibi laudum vota pandit cuncta coors fidelium qui servando et germano robur mox eximium concessisti ut vincerent dimicando zabulum | Praeses namque mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fortes Christi milites noxiumque hostiarum immolari sanguine | Illi poenas exspectabant Christi amore dediti dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpeti validisque offerenda corpora suppliciis | Nos Christum nempe fatentes exsecramur idola et caelestem adorantes temnimus terrestria absit ut ritu profano inclynemus corpora | Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres nexibus manus utrasque flexus invlovit rigor et calybs attrita colla duris ambit circulis | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quosque Christus candidatis aggregat cohortibus miscet choris angelorum et coronat praemiis | State nunc hymnistae cuncti voce votis munere atque in laudem sanctorum vox cunctorum insonet hic dies et festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a07007 | H |
| Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula | ah53017 | Sq |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |