| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dum segregavit me et vocavit per gratiam suam | QUIA POTENS | g00045.Tp08 | Tp |
| Qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam | 004489a | AV |
| Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum per me ut evangelizarem illum in gentibus | 006356 | R |
| Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret in me filium suum in gentibus continuo non acquievi carni et sanguini nec alibi ad antecessores meos apostolos | 001984 | A |
| O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | a06898.1 | H |
| Vocavit nos deus vocatione sua sancta secundum gratiam suam quae manifesta est nunc per illuminationem salvatoris nostri Jesu Christi | 602526 | R |
| Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen | a00596 | H |
| Benedic domine domum istam quae aedificata est nomini tuo | Respice de caelo et vide et visita domum istam domine | In ea omnis qui petit accipit januas que pulsantes aperit | Haec est Jerusalem sancta tua domine | Ipsam namque est electa trinitas | Gloriosa est de te enim dicit civitas dei quae aedificata est per suam sanctam gratiam | Per ipsius ecclesiae januam pervenire poscimus ad paradisi gaudia simul omnes Amen | g03365 | Sq |
| O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed dum quisque te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximiis a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Secreta sui devotus generis flagitia ut veritatis sequeretur promptior vestigia atque inde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus | Eligans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum mentem sec jam Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christe in virtute sibi dare patrem imprecat illico favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adsistit postulavit impetravit virgam suam frondere virtutem quam roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum semper sequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi deinde provocati milites cum beato Christophoro fontem agni lavacris expiati gaestiaebant rudimento gratiae | Inde tunc beatum istum colliganter milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum tensum radi ungulis denudatis ejus costis carnibus discerperent | Aquilina tunc deinde sanctamque Gallenica poenis actas sevientes dicat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigissae nusquam illum flammae pirus validus nam secus ut aurum fulgens rutilans aggreditur | Sociis dehinc ad astra decem missos milites quos pro Christo de secabit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provolvitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | Amen | a06898 | H |