| ah40033 Sq | Gaude mater ecclesia filiorum adoptione fecundata Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia | In his ergo devote sacra sollemniis pange deo cantica Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata | Hac namque in die repentino sonitu mundo intonante hora tertia Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia | Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa | Nos sibi possideat quatenus habitacula Secumque nos ad sua transvehat palatia | Ubi perpetua mereamur jucundari gloria Atque sine fine voce deum laudare hymnidica | Spiritus alme nos vitiis munda virtutum floribus orna Sit tibi gloria cum patre et nato qui regnas unus deus | Per saecula |
| 604973 R | Nobilibus parentibus natus sanctus Adalbertus sancti spiritus gratia repletur ab infantia |
| ah54205 Sq | Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures ejus intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit jucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo junge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cujus virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie |
| 007402a V | Qui cum imminere suas cernerent passiones quae domino Jesu Christo docente didicerant repleti spiritus sancti gratia docuerunt |
| 007901zc V | Spiritus sancti gratia debria |
| ah09369 Sq | Festa mente jucundemur festa voce veneremur diem natalitium | Quo est natus vir beatus Wenceslaus Deo gratus in terra viventium | Qua mens semper habitavit caro dum hic aggravavit spiritum egregium | Ducem istum Bohemorum lux inargentavit morum inauravit passio | Illud junxit hunc confessoribus hoc honorem auxit martyribus ista dies filio | Vitam mortem revolvamus et sic diem hunc ducamus in salutis otium | Et praecordialibus prius demus vocibus vitae dulcis lilium | Flos explosus morum viam David sancti prophetiam festinat addiscere | Nudis plantis domum Dei puer adit bonae spei Deo studet psallere | Annos surgit In majores et in ramos fortiores planta Dei tenera | Intus extra crescit myrthus totam terram myrthi virtus replet odorifera | Elevatur jam lucerna quam accendit lux superna flamma sancti spiritus | Gaudet tota regio tam illustri radio radiata coelitus | Honor mores non pervertit in salutem arma vertit potestatis gloriam | Caeci lumen claudi pes viduae pupilli spes Deo reddens latriam | Cujus sensus cuncta regit messem unam regi legit ut quae sunt carnalia | Verbo patris operante sacerdote ministrante fiant spiritalia | Post haec mortis de torrente fratre bibit persequente sed transit absinthium | Deo justum exaltante rosam rosis aggregante dulcorem in nimium | Fraudulenter invitatur venit sedet epulatur ter ebullit ter sedatur fratris furor impius | Tempus noctis dux sequentis piis transiit lamentis piae mentis alimentis piae mortis praescius | Adest stella praeco lucis bis in caput sancti ducis mittit ensem manus trucis indignante gladio | Timet quippe vulnerare nec in via audet stare cadit curans hunc levare reddit pius impio | Clamat reus adsunt rei trucidantque sanctum Dei coronatur tali cruce regem facit hunc de duce regis regum gratia | Wenceslae rex es factus rege nostros o rex actus hujus terrae rege regem cum pastore rege gregem dux duc ad caelestia |
| 005051 A | Suffragante domine beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut mala vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur |
| 008273 H | Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra peccamina et da quieta tempora | Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah09390 Sq | Pangat nostra contio in sanctorum gloria Puro corde mente pia laudum Christo carmina | Qui diversa pro meritorum qualitate distribuit munera Pravis poenas gaudia justis sempiterna in sede aetherea | Ubi odor ineffabilis fraglat Laus praeclara incessanter resultat | Angelorum militia patriarcharum prophetarumque caterva Apostolorum sacer chorus laureata martyrum quoque agmina | Confessorum virginumque turma Nova dulci voce promunt cantica | Hac quidem in die SANCTI LAUDE venerandi solemnia Qua carnis exutus ergastulo regna petiit supera | Quo supernorum concius factus et conviva Jucundatur et exsultat in laude et gloria | Nos ergo tanti patris pio modulo sacra concelebremus festa Congratulantes ei Deo symphonizando voce mixolydica | Supplici corde ejus digna poscentes magnalia Ut sancti meritis sui nostras purificet animas | Sanctique spiritus repleat gratia Quo spirituali edocti cithara | Diatessaron beata diapentico sensu nacta diapason citharizemus vera Et harmoniae coelestis cordis fidibus proportionati summi regis conjubilemus aula | O sancte nostra LAUDI exaudi precamina Ac summo patri repraesenta per Christum impetrata | Laus in te sit Deo tibique in eo gloria |