| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h04688 | CaH |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h03550b | ANTV |
| Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus | Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui | Revela domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet | Et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem | Subditus esto domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente injustitias | Desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem dominum ipsi hereditabunt terram | Et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum ejus et non invenies | Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis | Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies ejus | Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut dejiciant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas | Quoniam bracchia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | Novit dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | Quia peccatores peribunt inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient | Mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet | Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet | Cum ceciderit non collidetur quia dominus supponit manum suam | Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem | Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | Declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | Quia dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur injusti punientur et semen impiorum peribit | Justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | Lex dei ejus in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus | Considerat peccator justum et quaerit mortificare eum | Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi | Exspecta dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | Et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus ejus | Custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | Injusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum interibunt | Salus autem justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et adjuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo | 920036 | PS |