Audite me insulae et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor [...] | Et nunc dicit Dominus qui formans me ex utero servum sibi [ ... ] Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae [....] Reges videbunt et consurgent principes | Et adorabunt propter Dominum Deum tuum | Et sanctum Israel qui elegit te
Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
Responsum accepit Simeon pro eo qui Christum rogabat nigiter a spiritu sancto brandemis aetate dignitate quoque non visurum se mortem nisi videret Christum domini natum Maria virgine et cum inducerent puerum in templum parentes illius exsultant meo accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit cum laetitiam mensa nunc dimittis domine servum tuum in pace quia meruit conspicem Christum qui est rex regum et dominus in enim