Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas crinibus et vox veritatis impletur quia dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum
Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se hic si propheta esset sciret mulierem qui tangit eum quia peccatrix est sciens dominus cogitationes eorum dixit ad eos quid molesti estis mulieri quia bonum opus operata est in me propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa quia dilexit multum