- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006169 | R | Beata progenies unde Christus natus est o quam gloriosa est virgo quae caeli regem genuit |
| 006169a | V | Felix namque es sacra virgo Maria et omni laude dignissima |
| 006169b | V | Beata mater |
| 006169za | V | Felix certe et omni laude ... |
| 006169zb | V | Hodie nata est beata virgo |
| 006169zc | V | Ipsam enim beatam dicent |
| 006169zd | V | Regali ex progenie Maria exorta refulget |
| 006169ze | V | O virgo castissima o virgo pudica divino semine fecundata |
| a01917 H | Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
| 203367 A | O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga regem omnium ut post hoc exsilium nobis det vera gaudia |
| a03392 H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| 001570 A | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis ad dominum |
| g02531 Sq | Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia |
| ah54283 Sq | Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen |
| a01938 H | Lux o decora patriae slavisque amica gentibus salvete fratres annuo vos efferemus cantico | Quos Roma plaudes excipit complexa mater filios auget corona praesutum novoque firmat robore | Terras ad usque barbaras inferre Christum pergitis quot vanus error luserat almo repletis lumine | Noxis soluta pectora ardor supernus abripit mutatur horror veprium in sanctitatis flosculos | Et nunc serena caelitum locati in aula supplici adeste voto slavicas servate gentes numini | Errores mersos unicum ovile Christi congreget factis avitis aemula fides virescat pulchrior | Tu nos beata trinitas caelesti amore concita patrumque natos inclyta da persequi vestigia | Amen |
| g00533.Tp6 Tp | Et beata quae credidisti domino perficientur in te filius sancti spiritus nascetur ex te o quam felix innupta mater et virgo |
| 200493 A | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi |
| ah54143.1 Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia |