Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula
Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui
Maria virgo non est tibi similis in filiabus Jerusalem tu mater regis regum tu domina angelorum tu regina caelorum beata viscera tua et benedictus fructus ventris tui