Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
Sanctus et justus | A Qui Deus est vere quem gloria summa videre | Sanctus B Mens patris est verbum propter carnem caro factum | Sanctus C A dominante throno manans septemplice dono | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D Patre Deo genitus sine tempore sed sine matre Virgine matre satus sub tempore sed sine pater | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis
Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS
In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini
SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS
Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
Dum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH Caelestia sidera magna et infima PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA plasmatum populum et qui fore promit ore Christum et qui cosmi satorem permanentem IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA dulcis est cantica mellifIua nimisque laudabilia Organica trinum et unum laudemus omnes in hac aula Suscipe cum agmina angelorum carmina Ut dicat nunc OSANNA IN EXCELSIS