Surrexit sicut dixit dominus alleluia euntes dicite discipulis quia Jesus surrexit a mortuis et ecce praecedet vos in Galilea alleluia alleluia alleluia alleluia
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia