Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito replevit et inebriavit me amaritudine deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates illorum et judica causam animae meae defensor vitae meae
In finem psalmus ipsi David | Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum dominus | Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus | Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus | Ego dixi domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi | Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus | Et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur | In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi | Verbum iniquum constituerunt adversum me numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat | Etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem | Tu autem domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis | In hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me | Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat