Narrabo omnia mirabilia tua cum accepero tempus ego justitias judicabo | Liquefacta est terra et omnes habitantes in ea ego tuum confirmabo columnas ejus | Dixi iniquis nolite inique agere et delinquentibus nolite exaltare cornu | Nolite in altum extollere cornu vestrum et nolite loquamini adversus deum iniquitatem | Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus quoniam deus judex est | Hunc humiliat et hunc exaltat quia calix in manu domini vini meri plenus misto et inclinavit ex hoc in illud | Verumtamen faex ejus non est exinanita bibent ex eo omnes peccatores terrae | Ego autem in saecula laetabor et psallam deo Jacob | Et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi