Dixit auditor sermonum domini qui visionem omnipotentis intuitus est videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget homo de Israel
Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur