- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006351 | R | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet |
| 006351a | V | Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior |
| 006351b | V | Mihi autem |
| 006351c | V | O crux admirabilis evacuatio vulneris et restitutio sanitatis |
| 006351za | V | Hoc signum crucis erit in ... |
| 006351zb | V | Super omnia ligna cedrorum ... |
| 006351zc | V | Arma in expugnabilis contra |
| 006541a V | Deus autem patris mei fuit mecum et non dimisit quemquam nocere mihi |
| 007095 R | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam et exaudisti me domine deus meus |
| 007149b V | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam |
| 008140 W | Mihi autem absit gloriari R. Nisi in cruce domini nostri Jesu Christi |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |
| 920054 PS | In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine |
| 920115 PS | Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem |
| g03782 Al | Alleluia Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi |
| h04695 CaH | Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam meam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me et vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis |
| 007152 R | Mihi autem absit gloriari alleluia alleluia |