Cum audisset Jacob quod Esau veniret contra eum divisit filios suos et uxores dicens si percusserit Esau unam turmam salvabitur altera libera me domine qui dixisti mihi multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest