- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006409 | R | Descendit angelus domini ad Zachariam dicens accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Joannes Baptista |
| 006409a | V | Iste puer magnus coram domino nam et manus ejus cum ipso est |
| 006409b | V | Ne timeas Zacharia exaudita est oratio tua et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium |
| 006409za | V | Iste puer magnus coram domino ... |
| 006409zb | V | Sa- Joannes Baptista ... |
| 006409zc | V | Ipse praeibit ante dominum |
| g00239.Tp61 Tp | Ipse praeibit ante Dominum in spiritu et virtute Eliae DE VENTRE |
| 601277a V | Ipse praeibit ante dominum in (...) |
| 920104 PS | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant |
| g01178 In | Dum clamarem ad dominum exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi et humiliavit eos qui est ante saecula et manet in aeternum jacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet |
| g00242a AlV | Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae parare domino plebem perfectam |
| 007002 R | Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est ipse intercedat pro nobis ad dominum deum nostrum |
| a02688 H | Sacrata libri dogmata portantur evangelici cunctis stupenda gentibus et praeferenda laudibus | Mundemus omnes corpora sensusque cordis simplici purgantes conscientiam verba pensemus mystica | Vultus declini pariter clausa tenentes stomata stemus intentis auribus ut decet ante dominum | Nec sat videtur sonitus auditu solo capere ni cor purgatum teneat factisque jussa compleat | Sic mandat ipse maximus magister summi filius sensus nostrorum pectorum arvis diversis comparans | Sunt ait rura plurima quis semen frugis spargitur censu sed multum dispari reddunt accepta fenora | Quaedam saxorum stramine replentur nimis pessimo frugemque necat maximus ardor solaris luminis | Quaedam siccato germine replentur spinis horridis viarum strata plurimis officiunt seminibus | Ast qui felices fertili glebas fecundat germine illum laetantem cumulat fructus laboris centuplex | Sic voluntatis integre perfecta nitent opera terraque cordis optimi centenum refert numerum |
| a07014 H | Dulce carmen lingua promat dulce mellos personet laudes cum sono canore et tropheum concinnat mundi qualiter redemptor crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signo vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Constantinus regni princeps jam initio proelio tegitur vex illo crucis daemonstrante sidere celitus quae procedetur ad honorem regium | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi sic requirit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros prophetas doctos legem obtimam ignem voluit ituros ne vera per docerent axium merore tantum Judam ei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat ergastulo donec locum dedicatum demonstraret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater faceret suavia fraglarent mirra nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes pater quidquid supplicem precare senserit fideliter cuncta dantur postulantur quod credens petierit | Quinquies quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quae sit una crux salutis morti morte comprobat | Vox respentis praestrepebant in vera clamitans veteris veneni stellas memorans quas Christe erat judam ego incitavi nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixoriis rutilante ceu probatum opis aurum optimum | Regis frenos optans vatis ut praedixerat pax ut vella consequatur salivares faceret sanctum domini quo esset aequas freno detulit | Sic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies post quina luxtra per voluta tempora crucis lignum humo apertum revelat mirificum | Gloria |
| h04781 VAR | O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis |
| 006837 R | Hic praecursor directus et lucerna lucens ante dominum ipse est enim Joannes qui viam domino praeparavit in eremo sed et agnum dei demonstrabat et illuminabat mentes hominum |