Dum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter dicentes alleluia et subito factus est sonus de caelo alleluia tamquam spiritus torrens replevit totam domum alleluia alleluia
Spiritus domini replevit totam domum ubi erant apostolo et apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis pro ut spiritus sanctus dabat loqui illis alleluia
Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia
Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes alleluia et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei alleluia alleluia